Capitulum primum De regulis sumptis ex parte elementorum nostro corpori occurrentium ab extra supra Non debet esse terra cuius habitatio eligitur lutosa nec scenosa nec fetens nec limosa nec super quam virtus metalli sit superans nec sulphurea nec aluminosa nec in qua sint vel fuerint mortuorum cadauera nec malis herbis aut arboribus fecundata sed bonis puta vineis salicibus herbore pini similibus amicabilibus nostris corporibus Sunt enim que dam plante que multum inimicantur nobis sicut experientia docet de arbore nucum et de aliis multis arboribus vt persico populo arbore sambuco et ficu Terre igitur fecundate his arboribus non sunt bone habitationis supra Et similiter intelligatur de herbis Sunt enim quedam venenose herbe quibus terra fecundata non est conueniens habitationi vt est elleborus esula solatrum mortale et similia Et per oppositum fecundata bonis herbis supra et odoriferis est conueniens habitationi nostre Amplius non debet esse terra cauernosa inter supra montes inclusa nec nimis montuosa Et terra melioris habitationis debet esse discooperta ab oriente a septentrione Nam illi duo venti sunt magis purificantes aerem illius habitationis Vnde et in mansionibus bonum est fenestras esse septentrionales et orientales non meridionales nec occidentales Et hoc verum est regulariter sed interdum contingit per accidens ventum septentrionalem esse deteriorem meridionali Possible enim est quod ventus transeat per aliquam partem septentrionis niuibus occupatam vel adustam vel minerosam vel lutosam vel corruptam aliquo modorum corruptionis supradictorum et sic ventus septentrionalis erit impurior et minis eligibilis Et similiter intelligitur de parte orientis Bonum est igitur interdum per accidens fenestras habitabilis terre seu spiracula esse a parte meridiei vel occidentis quamuis supra regulariter contrarium sit eligibile Vicinitas quoque aquarum dulcium currentium multarum et mundarum que in hyeme cito infrigidantur et in estate cito calefiunt Et similiter pratorum viridium non vmbratorum multis arboribus est res conueniens habitationi et adiutorium prebens supra Propinquitas autem marium facit terram habitabilem esse multe humiditatis vnde talis terra est multum reumatica Sed in partibus septentrionalibus talis propinquitas est habitationi conuenientior Nam ex hoc terra fit temperata in actiuis qualitatibus Nisi enim esset maris propinquitas nimis declinaret ad frigus propter solis distantiam a capitibus eorum nec esset magnus lapsus in humido eo quod illa terra declinat ad siccum plus aliis terris habitabilibus Vnde ex marium propinquitate non est tantus excessus in humido sicut in partibus meridiei Vnde maris propinquitas in partibus meridiei est minus habitationi conueniens Nam ex hoc terra calidior efficitur et humidior quam oportet et disponens corpora ad egritudines putridas supra Similiter propinquitas maris ex parte orientis terram habitabilem humidiorem facit quam ex parte occidentis et ideo magis est vituperabilis in sanitatis regimine quam in partibus occidentis In partibus enim occidentis est tanta humiditas in aere continente ex maris vicinitate sicut bene scitur ex principiis naturalis philosophie Et similiter in partibus orientalibus et occidentalibus eorum qui non sunt nimis septentrionales vituperabilis est marium propinquitas Et propinquitas ad aquas dulces claras currentes que in estate cito calefiunt et in hyeme cito infrigidantur est eligibilior DE AQUA supra Et non solum cadit electio in terra habitabili sed in aqua potabili qua pluribus modis vtimur in regimine sanitatis puta bibendo balneando et in eadem cibaria decoquendo Debemus igitur primo considerare quod aque origo sit in terra laudabili non fetida nec minerali Amplius considerandum est quod non sint aque stantes cuiusmodi sunt lacuales puteales stagnales sed fontales et currentes per terram arenosam vel lutosam luto libero non fetido non corrupto Et sint currentes ad orientem vel septentrionem et proprie ad oriens estiuum Aque autem currentes ad meridiem et occidentem male sunt Etiam aque eligibiliores sunt cum multum distant a principio originis Et debent esse soli et ventis discooperte Et debent esse sapore quasi dulces ex quibus vinum parum tolerat que cito calefiunt et infrigidantur leues clare et subtiles in quibus post moram parum vel nichil residet Notandum etiam quod pondus est ex iuuantibus experimentis ad cognoscendum aque bonitatem Aqua enim que est leuior vt in pluribus est melior Et scitur vt si in aquis duo panni eiusdem ponderis madefacti et post siccati fuerint et deinde ponderentur quia aqua cuius pannus leuior erit melior supra Quod si forsan non possumus inuenire aquas leues subtiles et claras sed sint turpide grosse decoctio et sublimatio eas subtiliat et rectificat Nam grossities aque propter frigus inspissans vel propter admixtionem partium terrestrium sub aqua propter earum subtilitatem et aque spissitudinem descendere non valentium ex decoctione corrigitur ex eo quod per decoctionem et sublimationem aqua subtiliatur et rarefit per frigoris ammouitionem et partes terre que primitus ab aqua descendere non poterant propter aque spissitudinem et earum paruitatem propter quam erant impotentes siue potentia eorum non erat tantum extensa aquam scindere seu superare propter eius nimiam spissitudinem seu grossitiem et earum paruitatem que ab eis aufferri non poterat cum virtus talium illam excedere non possit in aliquo gradu potentie et ad fundum descendere per aque decoctionem ad descensum habilitantur ex eo quod aqua fit rarior ad scindendum aptior supra In aqua igitur pura non habet locum decoctio seu sublimatio siquidem sit pura in substantia per priuationem admixtionis partium terrestrium in qualitate per priuationem frigoris inspissantis Sunt autem stolidi medicorum qui dicunt aquam per decoctionem ingrossari ex eo quod subtile resoluitur euaporat residuum ingrossatur Vnde apparet quod aque pluuiales subtiliores sunt non pluuialibus Et sic quod remanet post decoctioncm erit grossius Nos igitur dicimus quod vel ipsi supponunt aque puritatem in substantia qualitate sic oportet quod homogeneum sit illud quod resoluitur ei quod remanet cum tota aqua fuerit homogenea ante decoctionem Quia autem vna pars euaporet alia remaneat contingit ex hoc quod vna pars aque est ab igne vel sole magis passa quam alia Et causa quare vna pars magis passa est ab igne vel sole est propinquitas ad agens Et sic patet quod eorum argumentatio non habet locum in aqua pura homogenea Vnde puto quod aqua pluuialis si eleuaretur ab aqua pura homogenea non esset subtilior quam aqua a qua eleuatur quantum est de per se Vnde bene verum est quando dicitur quod tempore euaporationis est subtilior seu acutior eo quod subtiliata est a calido sed postquam infrigidata inspissata est est eque subtilis forte minus subtilis eo quod magis patitur a frigido propter subtilitatem accidentalem quam acquisiuit a calido eleuante Sed nota quod aque pluuiales regulariter sunt subtiliores ex eo quod non eleuantur ab aquis puris sed propter earum subtilitatem sunt putrefactibiles magis Vnde si dubitamus de earum putrefactione laudo quod decocamus eas Nam decoctio obuiat putrefactioni Si autem ipsi arguant de aqua non pura siue maculata in substantia per admixtionem partium terrestrium sic quod non valet eorum argumentatio eo quod partes terrestres post decoctionem non remanent cum aqua sed descendunt Et si remanerent vtique esset substantia eius grossior quam ante ex eo quod minus esset de aqua quam ante partes terrestres non essent diminute Vnde si ex partibus terrestribus aqueis fieret vnum mixtum indissolubile per decoctionem sicut patet in vino in multis aliis liquoribus qui liquores per decoctionem inspissantur vtique aqua per decoctionem Sed non ita accidit aque quia talium partium terrestrium admixtio per decoctionem descendit per modum supperius dictum Plus igitur facit decoctio ad aque subtilitatem per descensum partium terrestrium quam possit facere ad grossitiem per subtilis euaporationem Et si eorum argumentatio sit in aqua inspissata a frigore in qua non fit admixtio partium terrestrium patet quod argumentatio non procedit Nam quod resoluitur homogenenum est ei quod remanet post euaporationem nisi quod subtiliatum est per frigoris ammouitionem Amplius sciendum supra quod admixtio aceti cum aqua rectificat ipsius grossitiem Amplius scias quod fortis aque commotio de vase in vas deinde proiectio lapillorum paruorum in eandem aquam ab alto cadentium aquam grossam rectificant subtiliant Amplius scias quod aqua vehementer frigida cuiusmodi est aqua glaciei niuium complexionibus temperatis non est conueniens sed debet esse aqua infrigiditatis fortitudine temperata Aquas enim vehementer frigidas aut vehementer infrigidatas non tolerat nisi vehementer sanguineus Et si forsan non illico nocumentum fecerit cum quis supra magis processerit nocumentum facit Scias quod bibere aquam ieiuno stomacho et post exercitium balneum in ebriis crapulatis in siti mendosa cum natura circa nutriens laborat in digerendo vehementer nociuum est Et si multa necessitas fuerit bibere eam oportebit vt prius temperetur cum eadem sepe os abluatur Et si hoc non sufficit cum vase bibat stricti orificii hoc quidem ebrio confert stomacho ieiuno Et si forsan aliquis ieiunus post exercitium a potu abstinere non potest bibat vinum cum aqua calida temperatum Amplius sitim habens mendosam aquam gurgitando non bibat sed paulatim suggendo Et siti quidem mendosa impeditus scire debet quod superdormire sitim tolerare ipsam sedat ex eo quod humor eam faciens digeritur corrigitur sed cum digestio impeditur propter potum redibit sitis mendosa Nam humor sitim faciens non corrigitur nec digeritur Amplius scias quod bibere multam aquam frigidam non competit in regimine sanitatis quod si forsan sit necessarium sit post sufficientem comestionem Aqua tepida nauseam facit sed calida stomachum debilitat sed raro sumpta stomachum lauat ventrem laxat Amplius scias quod aqua frigida confortat omnes virtutes in suis operationibus quando sumitur cum equalitate scilicet digestiuam attractiuam retentiuam expulsiuam Et confert habentibus raritatem cursum quicunque cursus sit ex quocunque membro sed nocet neruis et habentibus opilationes apostemata Amplius scias quod aque ferree confortant omnia viscera et addunt in coitum Vnde conferunt spleneticis epaticis stomachicis et vniuersaliter habentibus viscera debilia supra DE AERE supra Amplius cadit electio in aere nos circundante sicut in aqua et in habitabili terra Aer enim est necessarius in regimine sanitatis dupliciter Primo quidem propter refrigerationem spirituum et caloris innati Secundo propter expulsionem fumosarum superfluitatum obnubilantium spiritum et calorem innatum Sicut enim in exterioribus nos videmus quod ignis sine euentatione aeris suffocatur et extinguitur sic etiam ymaginari debemus quod spiritus calor innatus indiget aere ipsum nutriente conseruante obtemperante Obtemperatio igitur caloris innati fit per aeris attractionem et eius depuratio fit per aeris expulsionem Primum quidem fit per motum attractionis qui dyastoles nominatur secundum per motum expulsionis qui sistoles dicitur a sapientibus supra Si igitur aer attractus sit fetidus impurus corrumpitur calor spiritus innatus Multum igitur debet medicus sollicitari circa aerem in sanitatis regimine Aer igitur debet esse bone substantie cui non admiscetur aliquid vt vaporibus nec fumositas extranea Non enim debet esse aer turbidus nec nebulosus nec malis vaporibus admixtus Hic enim aer humores conturbat animam contristat Et debet esse discoopertus celo non inter parietes tecta constrictus Et vt sit ad vnum dicere omnino euitari debet aer qui sit inclusus non euentatus Vnde verum est quod tempore epydimie in quo accidit aeris putrefactio communis est eligendus aer inclusus Vnde tempore illo bonum est inhabitare solaria sed aliter aer discoopertus melior existit Considerandum est quod cum aere non misceatur vapores lacuum profunditatum aquam putridam continentium terrarum que non sunt libere sed laxe de quibus supra dictum est Et vniuersaliter locorum vbi nascuntur olera qualia sunt caules eruca similia arbores viscose male cuiusmodi sunt ficus nuces Aer enim cui tales permiscentur vapores est euitandus in regimine sanitatis Amplius eligendus est aer in quo sufflent boni venti ex terra alta vel equali supra Amplius multum debemus sollicitari quod aer non excedat in aliqua primarum qualitatum quod si forsan contigerit obtemperetur per artem quantum possible est Amplius aer ex parte sue complexionis diuersificatur quoniam si calidus fuerit dissoluit virtutem et corpus laxat Sed si caliditas fuerit temperata trahit sanguinem ad exterius Vnde colorem rubificat si multum calidus fuerit aer citrinat colorem multum sudare facit diminuat vrinam digestionem debilitat Aer frigidus est contrarius ventrem constringit digestionem fortificat vrinam efficit multam sudorem diminuit et egestionem Aer humidus cutem lenit corpus humectat Siccus cutem desiccat corpus denigrat Nota quod Saturnus est prima supra stella erratica gratia sue influentie dat anime virtutem discernendi et ratiocinandi dicitur Saturnus quasi satur in aruis per contrarium Vnde cum sit frigidissimus ea siccus influit caristiam ipso regnante Iupiter Sed influit magnanimitatem Vnde Iupiter fuit quidam vir qui expulsit patrem suum a regno suo et dicitur quasi iuuans patrem per contrarium et illud attributum est vni planeti qui magnanimus est per influentiam ita quod puer natus eo regante sit magnanimus propter constellationes elementorum DE IGNE supra Amplius cadit electio in igne quo plurimis vtimur modis in sanitatis regimine nos puta calefaciendo cibaria decoquendo Multum igitur considerare debemus in sanitatis regimine ex qua materia sit ignis quo vtimur Non enim debet sapere naturam aliquorum venenorum aut metallorum nec debet esse materia ex terra fetida corrupta nec limosa nec scenosa Nec materia debet esse putrida vel corrupta nec debet esse materia male qualitatis vel complexionis Vnde debent euitari ligna ex arboribus male complexionis supra vt ficus nuces sambucus similes Et similiter omnia ligna crescentia in terra corrupta ligna ex antiquitate corrupta Et euitari debent carbones marini Nam ignis talium carbonum facit cadere in pessimas egritudines sapit enim naturam veneni Et similiter euitandus est ignis ex carbonibus lignorum quibus homines communiter vtuntur ex eo quod mala qualitas lignorum ex quibus fiunt predicti carbones que cum fumo exalare debuisset per violentiam remansit in eisdem inclusa que postea cum incenduntur sine flamma ad actum reducitur corporibus nostris infert notabile nocumentum Vnde multum cauere debent magni domini quibus est cura de sanitatis custodia quod eorum cibaria talibus carbonibus non decoquantur vniuersaliter quod eorum calor non appropinquet suis corporibus Ignem autem arborum siccarum supra terre libere satis approbo ignem lignorum laudabilium non viridium vniuersaliter ignem lignorum perhibentium flammam claram et sine fumo Ignem autem inclusum non euentatum vitupero Item laudo quod ignis appropinquet nostris corporibus per medium non immediate quia nimis corpora nostra desiccaret Item magis laudo ignem a parte posteriori quam anteriori Item laudo quod aliquis immediate post cibum multum non calefaciat se Nam ex hoc debilitatur digestio Item vitupero ignem stupharum quia calor est inclusus non euentatus Capitulum secundum De exercitio Testificati sunt sapientes quod exercitium temperatum equale ante cibum sanitatem causat et conseruat licet immediate post cibum sanitatem impediat Exercitium enim ante cibum calorem naturalem fortificat et ex hoc appetitus in stomacho vigoratur et membra copiosius recipiunt alimentum alimentum per membra perfectius diffunditur pori aperiuntur ex hoc superfluitates tertie digestionis liberius expelluntur supra Item per exercitium in eo qui exercitari consueuit prouenit duricies quedam organorum ex qua difficilius patiuntur redduntur fortiora ad ceteras actiones Item per exercitium motus spirituum vigoratur ex quo superfluitates euacuari et per poros humores liberius expurgari est necessarium Exercitium igitur moderatum non permittit humores nec eorum superfluitates in corpore adunari quibus in corporibus multiplicatis indigemus farmacia vel fleubothomia que quamuis purgent corpus tamen corpus inueterant Et specialiter medicina laxatiua que vt plurimum in se habet naturam veneni Et non solum euacuat nociuum sed magnam partem caloris et spiritus qui sunt fundamenta vite nostre Bene igitur potest dici quod exercitium est motus voluntarius in quo requiritur anhelitus magnus frequens velox Et ad ipsum quidem conuersus peragendum secundum modum sue equalitatis et in hora sua non indigebit aliquo medicamentorum que necessaria sunt in egritudinibus materialibus in egritudinibus que eas sequuntur Et hoc quidem est verum supposito quod reliquum regimen conueniens sit et rectum supra Non igitur meretur dici exercitium nisi ex eo proueniat in anhelitu magnitudo frequentia Hoc enim est signum fortitudinis caloris innati ex quo contingunt plura iuuamentorum supradictorum Non est igitur negligendum exercitium volentibus sanitatem conseruare Bonum est igitur tempus vsus ipsius exercitii adinuenire Non enim oportet tempore supra exercitii multitudinem crudorum indigestorum humorum seu ciborum secundum ventrem seu in vasis contineri Periculum est enim eos attrahi ad omnes alias particulas antequam benigni fiant siquidem digestio fit in quiete motus specialiter fortis impedit digestionem Et vniuersaliter dico quod corporibus valde repletis siue sit repletio ex humoribus laudabilibus vel nociuis non competit exercitium Nam exercitium non est sufficiens ad euacuandum talium corporum plenitudinem Vnde solum humores commouet eos et ebulire facit ex quo periculum est febres et apostemata et opilationes que ad hoc sequuntur in corporibus generari Talia igitur corpora antequam exercitentur specialiter forti exercitio competit fleubothomari et farmacari secundum exigentiam humorum peccantium Amplius quia per exercitium expelluntur superfluitates tertie digestionis que celebratur in membris et sic poros expurgat et superfluitates existentes in eis euacuat melius est ante cibaria suscipienda exercitium inchoare sic quidem quod prior cibus iam sit in stomacho epathe et venis perfecte digestus et iam appropinquat tempus suscipiendi alium cibum Vnde diligenter notandum quod non puto quod exercitium sit necessarium propter expultionem superfluitatum immediate suscepti cibi in stomaco venis iam elaborati Nam talis cibus adhuc non est digestus in membris per consequens adhuc non instat tempus expulsionum superfluitatum tertie digestionis sed puto quod necessarium est propter expulsionem superfluitatum cibi suscepti ante hunc Vnde dico quod exercitium serotinum quod fit ante cenam non est propter expulsionem superfluitatum cibi suscepti in prandio eiusdem diei sed cibi suscepti in cena diei precedentis Vel oportet dicere quod omnes digestiones essent complete et perfecte cibi immediate sumpti antequam inchoaretur exercitium Quod videtur mirabile ex eo quod corpus remaneret sine cibo plus quam oporteret et in corpore colera multiplicaretur corpus consumeretur Sed in isto est materia considerandi Hoc est igitur verum tempus inchoandi exercitium Quod si exercites ante humoribus indigestis replebis corporis particulas et si post coleram in corpore generabis ampliorem Huius autem temporis cognitio est vrinarum color Nam aquosus quidem indigestionem significat seu denotat et quod adhuc non instat tempus exercitii inchoandi Rubeus vero et coloratus similiter sanguineus ex multo tempore digestionem fuisse factam significat et tempus exercitandi seu actualiter agendi precessisse Sed color temperatus puta rubeus temperate non igneus significat secundam digestionem fore factam de propinquo et non de remoto tunc est tempus inchoandi exercitium seu actualem operationem circa illud Purgande sunt tamen prius superfluitates que sunt in intestinis in vesica alias enim aliquid ex his ad venas corporis trahetur propter fortitudinem caliditatis resoluentis in exercitiis Sciendum preter ea quod illi qui studiosius subtilius locuti sunt de exercitio docuerunt corpora per fricationem conuenientem ad exercitia preparari specialiter cum quis intendit ad exercitium fortius Si enim quis ad fortiores venerit motus antequam molliat totum corpus superfluitates subtiliet poros dilatet que fiunt fricationibus moderatis et demum superinfusione olei dulcis periculum est errumpere vasa Periculum quoque est ne superfluitates impetu spiritus mote poros opilent Si vero paulatim per fricationem precalefaciens premoliat quidem solida presubtiliet humida et poros dilatauerit periculum nullum est nec rumpi aliquam venam nec poros obstrui eis qui exercitantur Fricet igitur sindone totum corpus quousque moderate calefiat Sufficiant autem plures manuum circunductiones ad hoc vt corpus calefiat absque oppressione enormi Etenim his fientibus apparebit rubor bene floridus bene supercurrens super totum corpus tunc est tempus superinfundere liquorem olei fricare nudis manibus fricatione media inter duriciem molliciem sic quod corpus non collidatur stringatur vel exoluatur plus debito sed in sui natura custodiatur Hec autem fricatio que preparat ad exercitium in primis debet esse in immissionibus manuum leuiter deinde paulatim augeri et ad fortius ducere vt comprimatur quidem caro manifeste autem non constringatur Hec autem fortis fricatio est quidem non multo tempore sed semel vel bis in vno quoque membra fienda Si enim amplius fieret corpus induraretur in his qui augentur augmentum impediretur Est autem hec fricatio fienda secundum omnem differentiam positionis longum latum et transuersum quantum est possibile vt vniuersi musculorum nerui ex omni parte fricentur et ad exercitium preparentur poros scilicet dilatando solida spissa rarefaciendo rara inspisando et mollia indurando supra Quantitas autem qualitas et modus circa exercitium in sanitatis regimine offerendus certis litteris denotari non possunt sicut nec quantitas ciborum offerendorum Nam secundum diuersitatem complexionum habitudinum et etatum regionum regiminum consuetudinum aliter et aliter exercitium est mensurandum Sunt enim quidem indigentes exercitio fortiori maiori vehementiori velotiori et isti sunt qui vtuntur cibo ampliori et sunt fortium virtutum seu complexionum animalium motiuarum habentes lacertos et nervos fortes iuncturas aptas siue conuenientes ad motum cum hoc non habent calorem naturalem consumptiuum nimis fortem Talibus in quam competit exercitium maius fortius et velotius et similiter vehementius supra Illis autem in quibus deficiunt alique istarum conditionum enumeratorum non competit exercitium adeo forte Verbi gratia Ponamus quod deficiat vltima conditio et quod sit homo habens calorem fortem acutum multum consumptiuum et cum hoc habeat omnes conditiones priores talis vtique non indiget exercitio adeo magno nec ita forti similiter intelligatur in aliis conditionibus Et si sit reperire aliquem in quo omnes conditiones deficiant opposite reperiantur scilicet qui parum comedat et eius animales virtutes motiue sint debiles et similiter organa ad motum deputata et cum hoc habeat caliditatem satis consumptiuam talis vtique indiget minima exercitio Et per extrema potes de medio iudicare quid sit faciendum supra Quantitatem igitur exercitii offerendi similiter qualitatem sola ratione cognoscere experientia pretermissa multum dificile est In experentia igitur consideremus quomodo se habeat exercitatus in prima die et secunda sic deinceps Optima enim natura mensuras omnium offerendorum manifeste adepta est Tantum enim appetit exercitium et taliter quantum qualiter eidem est oportunum Et similiter intelligatur circa cibos somnum et sic de aliis que nostris corporibus offeruntur propter regimen sanitatis supra Quod vtique verum est supposita bonitate morum Nam propter maliciam consuetudinis et morum natura temperata potest appetere quid quale et quantum quod eidem non est conueniens Sed lapsi multum mensuras exercitiorum et ciborum minime naturaliter sunt adepti Quidam enim appetunt plus exercitari quam oporteat et quidam minus Sunt enim quidam naturaliter fleumatici et in quorum corporibus frigidi continentur humores et qui frigore retenti sunt congelati et ociosi effecti sunt Hi enim appetunt minime moueri et exercitari sed sunt somnolenti et ad ocium naturaliter inclinati et tales exercitando non debent insequi naturalem appetitum Sunt etiam quidam calidiores et humidiores vel naturaliter vel accidentaliter et cum hoc sunt apti ad motum ex membrorum leuitate et organorum abilitate Hi vtique plus appetunt exercitium et in eodem plus delectantur quam oporteat eorum complexionibus Isti ergo vt immediate dicti non debent proprium appetitum imitari in mensura exercitii Nota diuersitatis est hec causa quia secundum quod virtus celestis inuenit materiam dispositam sic operatur in illam supra Quantitas autem exercitii quam litteris possumus describere est quousque homo sudare incipiat et anhelitus augeri et color corporis rubefieri et membra lassari incipiunt et tumor membrorum diminui His enim apparentibus debet cessari ab exercitio supra et elegi debet exercitium temperatum secundum exigentiam illius qui exercitatur et vniforme et equale in quo omnia membra exercitantur et huiusmodi est exercitium parue pile Exercitium enim fortius corpus nimis euacuat et debilitatem inducit et hoc bene manifestatur in exercitantibus forti exercitio Exercitium autem debile euacuandum non euacuat nec potest per ipsum consumi quod dissolutum est sed exercitium proportionatum proportionabiliter consumit et dissoluit et substantiam membrorum augmentat corpus impinguat et vniuersaliter temperatum et proportionatum exercitium conseruande sanitatis est mirabilis causa Et malicia que propter priuationem accidit exercitii manifestatur in incarceratis quia eorum facies cacochimice fiunt et eorum color est impurus omnes operationes eorum sunt lese Et hoc non solum accidit hominibus sed auibus cantantibus sicut volucribus in cauernis detentis supra Et hec fricatio debet esse multa ad asperitatem declinans propter duas causas Vna est vt superfluitates subcutanee emundentur que ab exercitio sunt transmisse Et alia est vt corpus solidetur vapores boni retineantur vt ab his que ab extrinseco accidunt non alterentur Et debet hec fricatio simul ac velociter fieri immo si totum corpus simul semel fricari posset vtilius esset vt superfluitates simul semel exalarent supra Modi exercitiorum sunt valde multi quos hic omnes enumerare non oportet Solum autem hic dicemus generales modos exercitiorum et eorum exempla ponemus ex quibus poterunt speciales modi sufficienter intelligi Dicamus igitur ex primo quod de numero exercitiorum quoddam est exercitium solum quoddam autem exercitium et opus Exemplum primi vt ludus parue pile Exemplum secundi vt fodere arare et domificare Amplius exercitiorum quoddam est vniuersale totum corpus occupans et aliud est particulare Exemplum primi vt ludus parue pile peditare Exemplum secundi sicut vox est exercitium pulmonis et stare super pedes est exercitium dorsi et scribere est exercitium manus et texere pedum pro parte et tibiarum et sic de singulis Exercitium autem quod vni est forte et improportionatum alteri est debile et alteri proportionatum Huius autem cognitio ab experientia dependet et ratione supra Si autem aliquis exercitetur alio modo quam exercitio parue pile puta peditando equitando vel nauigando semper est laborandum quod omnia membra corporis exercitentur siquidem in quolibet membro est superfluitas tertie digestionis que per exercitium solet euacuari Quia si quis exercitatur peditando bonum est interdum inclinari et lapides manibus leuare interdum proiicere et interdum caput eleuare versus posteriora et retro respicere Et interdum membra extendere et anhelitum continere et musculos ventris aliquantulum extendere Nam anhelitum retinendo confortatur naturalis calor pori aperiuntur et per eosdem superfluitates expelluntur Debet autem anhelitus retentio esse cum extensione musculorum pectoris sed extensio musculorum ventris debet esse parua Nam per hanc extensionem superfluitates pectoris et pulmonis ad membra nutritiua expelluntur et per extensionem musculorum ventris superfluitates vlterius inferius expelluntur Sed habentes debile dyafragma caueant a constrictione anhelitus ne superfluitates ad cerebrum mittantur vt bene apparet in his qui multum laborant in sufflando instrumenta tubarum in quibus vene inflantur in facie et eorum facies rubedinem adipiscuntur supra Amplius quoddam exercitium est magnum quoddam paruum quoddam mediocre Exemplum primi vt ambulare longam viam vel luctari longo tempore Exemplum secundi vt luctari breui tempore vel ambulare paruam viam et breuem Exemplum tertii vt ambulare mediocrem viam vel luctari tempore mediocri Exercitium magnum est causa maciei Mediocre causa est augmentationis temperate in carne et calore naturali sed exercitium paruum aliquantulum calefacit Amplius exercitiorum aliud est velox aliud tardum aliud mediocre Exemplum primi quando aliquis currit velociter Exemplum secundi quando aliquis mouetur lente Exemplum tertii quando aliquis mouetur mediocriter Exercitium velox primo calefacit postea corpora inspissat et indurat sed tardum corpora remollit et poros aperit mediocre vero corpora in sua natura conseruat supra Amplius quodam est exercitium forte aliud debile aliud mediocre Forte dicitur dupliciter Vno modo ex eo quod motus velox coniungitur magnitudini Verbi gratia Si quis currit longam viam velocissimo cursu tale vtique dicitur exercitium forte Et ex hoc patet quid est debile mediocre Et etiam patet ex his que sit operatio exercitii fortis isto modo sumpti et debilis et mediocris Alio modo dicitur exercitium forte ex resistentia passi et in tali exercitio non cadit velox et tardum Verbi gratia Eleuatio magni oneris et similiter luctari cum forti bene resistenti et vniuersaliter operari circa materiam quamplurimum resistentem et non bene obedientem est exercitium forte Non quia in eo coniungatur velocitas magnitudini sed ex resistentia materie Et ex hoc patet quid est exercitium debile et mediocre Nam quando materia non resistit est debile quando mediocriter resistit est mediocre Et operationes istorum exercitiorum patent ex dictis sufficienter supra Et postquam aliquis per modum supradictum sufficienter exercitatus fricatio fieri debet Et bonum est quod hec fricatio fiat cum oleo dulci Et sic patet quod fricatio fienda est ante exercitium post ad diuersas intentiones Vnde fricatio ante exercitium debet esse mollis lenta vt duriciem non operetur Sed illa que fit post debet esse multa ad asperitatem declinans Hec breuia sufficiant Capitulum tertium De fricatione Fricatio intentionem habet in superfluitatum tertie digestionis euacuatione sicut exercitium Et similiter in caloris membrorum confortatione ad multa alia Vnde sermonem de fricatione in precedenti capitulo inchoatum complere volumus in isto breui capitulo Primo igitur dicemus fricationis vtilitates propter quas competere potest in sanitatis regimine Secundo dicemus fricationis tempus et mensuram modum Tertio dicemus fricationis modos species generales supra Sciendum igitur propter primum quod preter vtilitates fricationis dictas in capitulo precedenti preparantis ad exercitium sunt ipsius fricationis plurime alie vtilitates Est igitur ipsius et exercitii vna vtilitas communis puta expulsio superfluitatum tertie digestionis Vnde in his qui exercitari non possunt propter corporis debilitatem vel propter infirmitatem alicuius membri specialis vel propter incarcerationem non est fricatio negligenda Nam per fricationem materia subtiliatur pori aperiuntur et calor in membris confortatur sic superfluitates liberius expelluntur Et per consequens membra perfectius nutriuntur appetitiua vigoratur siquidem naturalis appetitus incipit a membris tertie digestionis supra Amplius sciendum est quod per fricationem membra rara inspissantur spissa rara fiunt dura mollificantur mollia indurantur temperata in sua naturalitate conseruantur Corporibus igitur raris competit exercitium non solum propter expulsionem superfluitatum reliqua que dicta sunt sed vt aliqualiter inspissentur minus passibilia efficiantur Et similiter suo modo intelligatur de corporibus spissis et duris et mollibus Amplius est alia vtilitas fricationis Nam per eam lassitudo a membris remouetur Vnde hec fricatio est bona post exercitium immoderatum ex quo supra aliquis incurrit lassitudinem Amplius fricatio iuuat cum tempus est dormiendi quoniam corpus alleuiat et humiditates ad iuncturas fluere prohibet Multum autem sollicitari debemus ne puerorum corpora fricentur cum duricia asperitate ne forsan ab augmento impediantur Tempus fricationis que fit propter expulsionem superfluitatum idem est cum tempore exercitii Et non loquor de fricatione preparante ad exercitium sed de fricatione supplente vices exercitii Et est diligentur notandum quod secundum diuersitatem complexionum et habitudinum ceterorum naturalium non naturalium diuersus est vsus fricationis mensura et modus vt superius dictum est de exercitio Vnde considerandum est non solum in ratione sed etiam in experientia vt de exercitio est declaratum supra De speciebus autem fricationis in generali dicendum est quod sunt sex simplices nouem composite Sunt enim tres simplices secundum quantitatem puta multa pauca et mediocris tres secundum qualitatem puta aspera leuis mediocris Vel possunt nominari si placet fortis debilis et mediocris Fricatio multa est causa maciei corporis temperata carnem augmentat temperate sed pauca in augmento operationem non habet sed aliquantulum calefacit Operatio fortis aspere fricationis est obturatio pororum duricies corporum Sed debilis leuis operatio est apertio pororum asperitatum corporum remollitio media medium tenet inter has supra Ex his simplicibus autem prouenit nouem compositiones Nam fricatio multa potest componi cum forti debili et mediocri et sunt tres Et similiter pauca potest componi ex forti debili et mediocri et sunt sex cum primis Et similiter temperata inter paucam et multam potest componi cum debili forti et mediocri inter fortem et debilem et sunt nouem cum primis Et quid iste fricationes composite in corporibus operentur satis haberi potest ex simplicibus Que etiam species fricationis quibus corporibus competunt satis haberi potest ex his que dicta sunt de exercitio in capitulo precedenti Capitulum quartum De balneo Post considerationem exercitii et fricationis sequitur consideratio balnei ex hoc quod balneum membra exteriora lauat a sorditie que in superficie membrorum per exercitium forsan est derelicta Amplius si aliquid sit derelictum sub cute quod per exercitium et fricationem non sit sufficienter resolutum de superfluitatibus tertie digestionis per balneum resoluetur Nam balneum resoluit ea que sunt propinqua cuti Amplius in his qui exercitari non possunt vel propter membrorum debilitatem vel propter incarcerationem vel aliam impotentiam balneum aliqualiter supplet vices exercitii Amplius balneum membra exteriora calefacit et humectat temperate que forte per exercitium et fricationem fuerunt aliqualiter desiccata et infrigidata Vnde satis est rationabile post exercitium et fricationem de balneo determinare supra Sunt autem ipsius balnei aliqua iuuamenta puta somnum prouocare opilationes aperire ventrem soluere digestionem confortare et nutrimentum ad cutis superficiem attrahere et ventrem interdum constringere et fatigationem remouere Amplius balneum interdum calefacit interdum infrigidat desiccat humectat Calefacit quidem obuiatione prima sua actuali caliditate aeris aque et digestionem humoris frigidi confortando sed infrigidat resoluendo plus debito calorem et spiritum essentiali frigiditate aque Vnde si aqua est actualiter siue accidentaliter calida naturaliter tamen est frigida Vnde ex longa sui applicatione ad corpus corpus infrigidat effeminatum facit Amplius sua humiditate calorem suffocat naturalem et hebetat sic corpus infrigidat Amplius balneum sua humiditate corpus humectat similiter attrahendo alimentum ad membra sed resoluendo desiccat poros aperiendo ex qua apertione calor simul cum humido exalat supra Amplius scias quod balneum indebite administratum quibus non oportet habet plurima nocumenta inferre homini puta cor debilitare si multam quis moram in eo fecerit et nauseam et sincopim inducere humores quietos mouere et ad putrefactionem preparare et cum hoc eos ad membra debilia declinare Vnde accidunt apostemata in occulto membrorum et in superficie eorum Et comedendi desiderium deiicit et coeundi debilitat virtutem Vnde possumus concludere quod corpora humana multum repleta humoribus et habentia stomachum et cor debilia neruos debiles et iuncturas non debent longam moram in balneo trahere supra Amplius scias quod interdum balneo vtimur in regimine sanitatis ad carnem pinguedinem minuendam interdum augmentandum Balneum enim in ieiuno administratum corpore existente famelico corpora macrescere facit Et balneum cito post cibum completa prima digestione et inchoata secunda multum iuuat ad impinguandum Debemus autem eligere balneum cuius fabrica est antiqua cuius aer est amplus aqua dulcis Et debet balneator mensurare ignem secundum naturam illius qui balneum vult ingredi Et diligenter notandum est quod balneum suo aere calefacit dissoluit sua aqua humectat interdum infrigidat Vnde quamuis aer sit humidior aqua tamen aqua plus humectat Et hoc contingit ex hoc quod corpori perfectius adheret applicatur Et hoc etiam contingit quia aer naturaliter est calidus etiam virtute stellarum semper aliquid resoluit a nostris corporibus coadiuuante eius subtilitate Debent autem in balneo bene ordinato esse tres case Quarum prima est infrigidans humectans secunda calefaciens humectans tertia calefaciens desiccans Corpora igitur temperata in quibus non queritur resolutio sed solum temperata calefactio humectatio non indigent tertia casa sed prima et secunda sed corpora in quibus queritur resolutio corporis maceratio vel desiccatio indiget tertia casa Tempus autem balneandi in sanitatis regimine est post exercitium ante cibum Nec statim post exercitium aliquis est balneandus donec membra perfecte quiescant Si autem queramus resolutionem superfluitatum morandum est plus in balneo quousque appareat aliqualis contractio in pulpis digitorum Quod si solum queratur membrorum calefactio humectatio minor mora erit in balneo statim cum membra incipiunt rubere notabiliter calefieri cessabitur a balneo Et non erit multum irrationabile corpori bene carnoso etate media sufficienter calida superinfundere aquam non calidam sed tepidam Ex hoc enim caliditas humiditas roborantur in membris supra Multum autem caueri debet quod in exitu balnei non bibatur aliquid vehementer calidum nec vehementer frigidum Nam primum perducit ad ethicam paralysim Secundum autem corrumpit virtutem membrorum principalium forsan perducit ad hydropisim supra Amplius in exitu balnei sollicitus esse debet de capitis coopertura et totius corporis specialiter in hyeme ne corpus exponatur ad recipiendum frigiditatem ad quam paratum est propter pororum aperitionem inductam a balneo Sunt autem quidam qui ingredi balneum in ieiuno dubitant ex eo quod colera in eorum corporibus augeatur his competit ante ingressum balnei recipere buccellam panis intinctam in succo granatorum vel in vino multum lymphato Et sunt alii qui ex ingressu in balneum specialiter post cibum opilationes incurrunt his competit bibere oximel vel syrupum acetosum cum radicibus si sint calide complexionis vel dyatriompipereon vel dyamentastrum si sint frigide complexionis supra Notandum quod columne pedum ad conseruationem visus auditus memorie sepe lauari debent atque fricari cum aqua moderate caliditatis talis lotio fieri debet in sero circa introitum lecti longe a cibo specialiter diebus illis quibus non cenare contingit Amplius capitis lotio non tardetur vltra viginti dies nec fiat in hebdomada plusquam semel nunquam stomacho repleto sed ante prandium vel longe post ipsum ante cenam si proponatur cenare Balneum autem ex aquis sapientibus naturam farmacorum vel metallorum nullo modo competunt in sanitatis regimine sed bene competunt in cura multorum morborum Sed quia non intendimus de egritudinum cura de his balneis nullam faciemus mentionem supra Amplius est diligenter notandum quod in sanitatis regimine interdum fit stupha interdum balneum Balneum non potest fieri sine aqua sed stupha bene fit in aere sine aqua Et huius proprietas est magis resoluere quam humectare immo talium stupharum proprietas est multum resoluere maxime superfluitates exterius existentes Et quia in talibus stuphis interdum ponuntur herbe secundum diuersitatem herbarum in eis positarum diuersi sunt earum effectus quandoque enim multum calefaciunt similiter exsiccant competunt in multum frigidis humidis Quando que multum calefaciunt non multum desiccant Quandoque non multum calefaciunt sed multum desiccant secundum quod sit medicus ordinare cognoscens virtutes simplicium ingredientium stuphas modum mensurandi ignem secundum exigentiam eius qui stuphari debet Sed bene scias quod nullo modo debet fieri stupha corpore existente plectorico nec immediate post cibum nam corpore existente plectorico per stuphas humores discurrunt ebuliunt preparantur ad putrefactionem possunt apostemata causari in membris occultis manifestis Et si aliquis stuphetur post cibum immediate impeditur cibi digestio ex eo quod calor mouetur a centro ad circumferentiam Et sic calor mouetur a loco digestionis et per consequens digestio debilitatur alimentum trahitur indigestum ad membra possunt causari opilationes apostemata febres cutis defedationes hydropes Vlterius diligenter notandum quod balneum quo indiget corpus temperatum supposito conuenienti exercitio sufficienti similiter fricatione non est nisi ad abstergendum sudoris vestigia per exercitium derelicta ad calefaciendum humectandum membra temperate Vnde tale balneum debet esse ex aqua tepida vel quam solis feruoribus estas calefacit Non enim debet esse notabiliter calida Et bonum est quod in balneo proiiciantur rose vnico feruore bullite Capitulum quintum De coitu supra Coitus secundum veritatem iuuamentum habet in expulsione superfluitatum tertie digestiue quare competit in sanitatis regimine Vnde non approbo opinionem dicentium coitum non conuenire in sanitatis regimine sed bene verum est quod coitus non habet necessitatem sicut exercitium cibus potus similia Hec enim communia sunt cuilibet etati sed coitus soli adolescentie Immo etiam adolescentes possunt viuere sani sine vsu coitus sicut apparet in multis viris venerabilibus qui toto eorum tempore viuunt continenter sani sed saniores essent si vterentur coitu moderato Nam superfluum alimenti in quanto non in quali quod post eius fermentationem in vasis seminariis sperma nominatur coitu conuenientius expellitur nec est alia via conuenientior Vnde periculum est si per coitum non expellatur quod putrefiet ad aliquod simile veneno conuertetur et causabit pessimas egritudines et tandem mortem supra Per exercitium enim balneum fricationem expelluntur superfluitates membrorum tertie digestiue superfluitates quidem membrorum impuritates que sunt superfluitates in quali Sed est quedam membrorum tertie digestionis superfluitas quedam puritatis purissima ad conseruationem speciei ordinata hec autem conseruata per coitum expellitur in animalibus perfectis Nec est alia via magis conueniens ad hanc superfluitatem expellandam quia non sufficit exercitium fricatio vel balneum specialiter cum talis materia est fermentata in vasis seminariis Et sic patet quod coitus est iuuatiuus in sanitatis regimine supra Sunt autem ipsius coitus alia iuuamenta specialia quamplurima Corpus enim repletum alleuiat animam hylarem quietam facit iram quoque sedat sollicitudinem remouet Immo quandoque eius occasione quis a melancolia sanatur appetitum cibi confortat somnum inducit Amplius si quis amore mulieris tantum tristetur vt quasi ad mortem deueniat vtatur multo coitu licet ea non potiatur quam diligit sedatur eius furiosus amor supra Amplius coitus moderatus caput alleuiat omnesque sensus Et non solum confert in sanitatis regimine sed etiam in cura multarum egritudinum Sed quia non intendimus in hoc opere de egritudinum cura de huiusmodi vtilitatibus nullam penitus faciemus mentionem Ex dimissione autem coitus specialiter consuetis accidit corporis grauitas frigiditas difficultas motuum finaliter ex coitus dimissione spermatis abundantia frigore ipsius eius conuersione ad venositatem accidit vt sperma mittat ad cor cerebrum vaporem malum venenosum sicut accidit mulieribus ex coartatione matricis supra Et est notandum quod sicut coitus moderatus habet plurima iuuamenta sic immoderatus quibus non conuenit infert plura nocumenta Inducit enim plus debilitatem omni alia euacuatione appetitiue destructionem oculorum concauitatem cerebri sensuum in eo situatorum debilitatem Corpora autem habentes sicca a coitu cauere debent vt ab inimico mortali quo si quis multum vsus fuerit ethicam incurret Etiam conualescentes debiles macri quorum ventres ilia subtilia sunt quorum nerui sunt debiles vene stricte coitum omnino euitare debent Coitus enim multus frequens neruis nocet oculos ledit vires corporum destruit ad senium cito adducit vnde parum competit senibus Corpora autem fortia grossa sanguine plena et venas amplas colorem rubeum habentia pilos multos sunt suficientia ad actum coeundi specialiter in fine adolescentie maxime si vtantur nutrientibus augmentantibus sperma bibunt vinum dulce grossum et multum dormiant supra Et est diligenter notandum quod coitus qui conuenit in sanitatis regimine debet esse a sano desiderio et naturali quod quidem desiderium non excitat appetitus aut intuitus aut pruritus aut ardor aut fortis imaginatio sed commouet ipsum multitudo spermatis ex repletione cum spiritu ventoso ad hoc iuuat sanitas virtutis supra Debet autem quis intantum vti coitu quod eius appetitus confortetur sentiat se leuiorem magis gaudentem Non debet aliquis vti coitu corpore repleto cibo vel post cibum immediate sicut nec tunc est exercitandum nec corpore existente multum famelico Hoc enim magis est pernecans calorem naturalem magis attrahens liquefactionem et ethicam arefactionem Et si contingat aliquem immediate coire post cibum oportet prius ipsum moueri paulatim vt cibus descendat et non natet deinde dormiat Hora autem coeundi est post complementum prime et secunde digestiue et tertia iam inchoata et debet expleri coitus ante exercitium et fricationem Et si aliquis in principio noctis esset in tali dispositione tunc esset hora ad coitum conuenientissima Nam somnus succedit ei longus et accrescit cum eo virtus et semen figitur in matrice sic conceptio fit facilior ex coitu minor inducitur debilitas Amplius qui vult coire non debet esse vehementer calefactus nec infrigidatus licet post calefactionem minus noceat quam post infrigidationem supra Amplius coitus euitari debet post omnes euacuationes fortes sicut post vomitum fluxum ventris fleubothomiam post fortes motus corporeos Et similiter post fortem iram vel tristiciam vel post forte gaudium similiter cum instat tempus emissionis stercoris vrine Amplius mulieres pregnantes dubitantes aborsum euitent coitum sicut prius dixi Amplius in actu coeundi nullo modo retineatur sperma nam hoc perducit ad destructionem vnius vel duorum testiculorum Magna insuper delectatio in coitu est causa debilitatem inducens, ideo qui minus delectatur, minus debilitatur Capitulum sextum De comestis bibitis Ordo naturalis expostulat vt post predicta determinetur de comestis bibitis si quidem post exercitium balneum et coitum cibus est necessarius similiter potus Primo igitur determinabitur de cibo et potu in generali Secundo autem de singulis maneriebus ciborum et potuum in speciali vt nostra doctrina sit sufficientior vtilior supra Post enim exercitium coitum balneum corpus remanet inanitum cui debetur refectio Vnde videmus quod post talem inanitionem sequitur cibi appetitus desiderium Naturalis enim appetitus incipit ab inanitione membrorum terminatur ad inanitionem factam versus orificium stomachi ad quam sequitur sensus talis inanitionis que fames appellatur desiderium Et huiusmodi fames inducitur ad ostendendum necessitatem cibationis Post hoc ergo desiderium non est tardanda cibatio eo quod famem tolerare stomachum replet malis humoribus Attrahit enim stomachus ex vicinis partibus quae retinent quod melius et vtilius est et dimittunt abire quod peius est inutile Vnde videmus manifeste quod famem tolerantes multas aquositates emittunt ab ore satis cito desinit eorum appetitus propter repletionem malam innaturalem in stomacho causatam Vnde appetitu deficiente non est comedendum sed accipiendum iulep vel syrupum acetosum vel aquam calidam tantum est ieiunandum donec appetitus venerit vel excitetur redeat quibus recte peractis commestio subsequi debet supra Et est valde cauendum ne stomachus adeo repleatur quod tendatur siue torqueatur multum grauetur anhelitus angustietur pulsus velocitetur Et similiter repletio nauseatiua fastidium inducens multum est euitanda specialiter ex malis nutrientibus Nam si fastidium sit ex grossis nutrientibus proueniunt iuncturarum dolores renum et podogra et asma et grossicies splenis et epatis vniuersaliter egritudines fleumatice et melancolice Et si fastidium sit ex humoribus subtilibus proueniunt febres acute et maligne et apostemata multum acuta Multum igitur euitanda est repletio nauseatiua supra Non igitur est comedendum quin locus remaneat vacuus in stomacho nec ex toto debet desiderium sopiri sed retineri debent alique reliquie appetitus et hoc specialiter est obseruandum in habentibus appetitum fortem Sunt enim quidam quorum appetitus naturaliter inclinans eos multum sopitus est Et isti forte plus debent comedere quam appetunt Et in hoc multum consideranda est experientia que omnium rerum secundum dictum commune magistra est considerando hoc est auertendo circa subtilitatem et quantitatem cibi quam quantitatem aliquis perfecte et etiam meliori modo sine corruptione potest digerere secundum plures dies Nam quantitas offerendorum non potest certis litteris denotari Et si aliquis forsan hanc repletionem nauseatiuam incurrat statim euomat Et si forsan euomere non possit somni et exercitii incrementum recipere debet Et sumenda sunt que ventrem soluunt sequenti die parum sumendum est de cibo supra Amplius multum considerari debet quod appetitus non sit ebriosi vel fastidiosi Talis enim appetitus non est preco suscipiendi cibum vnde recurrendum est ad alia signa scilicet quod sentiat stomachum vacuum quod expulse sint egestiones cibi prioris quod vrine sint digeste His enim apparentibus tempus est recipiendi cibum dato quod non vigeat appetitus specialiter si aduenerit hora in qua consueuit cibari non acciderit error in priori cibo vel in aliqua quod digestionem impediuerit prioris cibi supra Et est diligenter notandum quod quidam sunt indigentes plurimo cibo quidam pauciori quidam mediocri Nam habentes calorem fortem corpus magnum multum exercitantes vniuersaliter habentes virtutes naturales cibatiuas fortes indigent multo cibo Et per oppositum quorum calor est debilis corpus paruum virtutes cibatiue sunt debiles parum laborantes indigent pauco cibo Et mediocres inter istos indigent mediocri cibo Hoc igitur est quod potest declarari de cibi quantitate per rationem Non tamen debet pretermitti experientia sicut prius de fricatione exercitio dictum est sicut dictum est de multo pauco sic suo modo intelligatur de subtili grosso Nam habentes calorem fortem membra dura et virtutes cibatiuas fortes multum laborantes indigent cibis grossioribus cuiusmodi sunt carnes bouine porcine annatum similia Et per oppositum quorum membra sunt debilia mollia humida rara calor debilis indigent cibo subtili cuiusmodi sunt oua sorbilia aqua carnis Et mediocres indigent mediocri cibo supra Etiam dico quod quidam sunt indigentes cibo multi nutrimenti quidam pauci quidam mediocris Homines macilenti quorum calor est multum resoluens et laborantes multum indigent cibo multum nutriente cuiusmodi sunt oua sorbilia et oua dura et aqua carnis Et per oppositum homines pingues pleni fleumate habentes carnes humidas non multum laborantes et habentes calorem obtusum et lentum indigent cibis pauci nutrimenti cuiusmodi sunt olerum genera et fructuum caseus et mediocres indigent mediocri sicut enim se habet extremum ad extremum ita medium ad medium Amplius sciendum est quod omnes homines indigent cibo boni nutrimenti supra Vnde si aliquis vtatur cibis mali nutrimenti quamuis eis forsan in presenti non noceant vel propter consuetudinem vel virtutum fortitudinem et digestiue bonitatem imposterum tamen ad malas veniet egritudines Quidam tamen sunt qui propter consuetudinem et quandam nature proportionabilitatem preeligere debent cibum parum deteriorem Vnde si quis consuetus sit vti malo cibo non subito debet mutare consuetudinem sed paulatim Quod si forsan consuetudinem mutare non possit propter aliquam causam specialem bonum est quod sollicitus sit in purgando humores qui generantur a tali cibo et sic preseruabitur ab infirmitate Si autem cibus consuetus et desideratus non sit malicie notabilis non mutetur Nam maliciam paruam corrigit natura bonitate digestionis et longitudine consuetudinis Sed si fuerit malicia notabilis et magna non est corrigibilis a natura supra Vnde falsum opinantur credentes malum cibum notabiliter longitudine temporis bonitate appetitiue posset corpus in sanitate debita conseruare sine operationum sensibili lesione Dicamus igitur recapitulantes de compositis quod in simplicibus dictum est quod quidam sunt indigentes cibo multi nutrimenti facilis digestionis boni chymi cuiusmodi sunt oua sorbilia aqua carnis et vinum odoriferum subtile Et talia cibaria competunt habentibus digestionem debilem a quorum corporibus facta est plurima resolutio cuiusmodi sunt conualescentes et indigentes augmento vniuersaliter debilem digestiuam habentes quorum corpora sunt multum resolubilia calore extrinseco intrinseco Alii sunt quibus competunt cibi multi nutrimenti difficilis digestionis boni chymi cuiusmodi sunt caro annualis agni oua dura similia Hec enim competunt hominibus quorum calor est fortis valde et multum exercitantibus habentibus fortem digestiuam et membra dura spissa Est autem tertium membrum his continuum quod nullis conuenit iudicio mea puta cibus multi nutrimenti facilis digestionis et mali chymi puta caro equina et anatum vaccina Sunt etiam alia cibaria que sunt difficilis digestionis et mali chymi pauci nutrimenti que etiam in sanitatis regimine non conueniunt et huiusmodi est caro salita salsi pisces Amplius sunt quidam indigentes cibi facilis digestionis pauci nutrimenti et boni chymi cuiusmodi sunt lactuca mala granata similia Et hec cibaria competunt corporibus repletis et humidis debilem digestiuam habentibus a quorum corporibus non multa sit resolutio habentibus tamen appetitum bonum Sunt etiam alia cibaria que sunt subtilis nutrimenti non multi mali chymi que non competunt in regimine sanitatis cuiusmodi sunt pulmo et caro animalium brutorum et sic de similibus de vtero nouiter egredientium supra Amplius est consideranda cibariorum qualitas actualis virtualis Actualis quidem quia in hyeme recipiuntur cibaria actu calida et in estate frigida et in mediocribus temporibus mediocria Et similiter intelligatur de virtuali qualitate Nam calida virtualiter competunt in hyeme frigida in estate in temporibus mediocribus mediocria Amplius qui multum lapsi sunt in calido indigent cibis frigidioribus et econtra Et similiter intelligatur in aliis qualitatibus supra Amplius dico quod illa que possunt esse causa corruptionis digestionis sunt euitanda puta voracitas commestionis mala masticatio ferculorum multa interruptio diuersorum ciborum potuum in eadem mensa sumptio multa potatio mala ciborum ordinatio puta si grossa cibaria recipiantur ante subtilia nam ex hoc corrumpitur digestio nam subtile digeritur ante grossum non habens exitum in stomacho permanet plus debito sic in stomacho corrumpitur alium cibum nondum digestum corrumpit Vnde rationabilius est primo recipere subtilia cibaria et post grossa Si enim digerantur ante grossa descendent a stomacho grossa remanebunt in stomacho vsque ad perfectam digestionem Nam via que patet subtiliori non patet grossiori Sed hic est diligenter notandum quod si aliquis parum comedere velit de grossioribus multum repleri de subtilioribus tunc puto rationabilius esse pretermittere cibaria grossa Nam in pauca quantitate eque cito digeri possunt sicut subtilia in magna quantitate Vnde in tali casu non est inconueniens premittere grossa supra Si quis autem sciret proportionare passum ad agens vniformiter ita quod tanta esset diuersitas inter grossum subtile sicut est inter calorem fundi stomachi eius oris tunc melius esset ponere grossum in fundo et subtile in orificio sed quia hoc quasi est impossibile error qui potest contingere premittendo subtile est minor magis corrigibilis ideo subtilis premittendus est grosso supra Amplius considerandum quod cibus primus non sit lubrificatiuus nam postquam erit digestus vel ante digestionem trahit se cum alium cibum indigestum Amplius est aduertendum quod in principio non sumantur fructus stiptici puta coctana mespila nam ex hoc possit impediri descensus cibi a stomacho Vnde verum est quod habentibus ventrem fluxibilem interdum talia competunt in principio commestionis Et vniuersaliter considerandum est quod sanitatis conseruator nec fructibus nec oleribus vti debet nisi in pauca quantitate Generant enim sanguinem aquosum vaporosum putrefactioni aptum Si tamen fructibus vti contingat in sanitatis regimine fructus stiptici sunt postponendi aliis cibis sicut coctana pira amygdala castanee mespila auilane Et fructus laxatiui sunt premittendi puta vua ficus pruna persica mora similia nec post tales fructus est immediate comedendus alius cibus sed parum immorandum superbibendum aliquid subductiuum ventris puta mellicratum vel vinum dulce vel aliquod brodium subductiuum Tales autem fructus maxime competunt his qui aliqualem estuationem sentiunt in stomachis corum vel propter naturalem complexionem vel propter laborem vel balneum vel aliqualem infirmitatem Nolumus autem plus loqui de fructibus quia de his inferius specialiter loquetur supra Amplius scias quod in regimine sanitatis non multum competunt saporum diuersorum delectamenta ex quibus homo plus de cibo recipit quam deberet vnde talia saporum delectamenta plus conueniunt egris quam sanis Amplius scias quod in regimine sanitatis non competit aliquod medicinale nisi forsan ad preseruandum sed non ad conseruandum Nam sicut de proprietate cibi est conseruare sic de proprietate medicine est alterare Caueat igitur sanitatis conseruator ne vtatur aliquo sapiente naturam medicinalem ad conseruandum licet bene ad preseruandum supra Amplius hora commestionis eligatur frigida si non sit possible eligatur locus frigidus sint hore commestionis tales quod post eas homo possit quiescere tandem dormire Non etiam immediate post cibum est exercitandum sed primitus quiescendum dormiendum non tamen vituperatur sed laudatur lenta post cibum deambulatio ante somnum vt cibus descendat ad fundum stomachi in quo fit cibi melior digestio Quod autem iuuat ad cibi digestionem est primitus parum dormire super dextrum latus vt cibus descendat ad fundum stomachi deinde longiori tempore super sinistrum vt digestio perficiatur Nam decubitus super sinistrum latus plus confert digestioni omni alio decubito In hoc enim decubitu epar amplexatur cibum in stomacho sicut gallina ouum in pulli generatione sic cibus in stomacho perfectius digeritur Sed in fine somni iterum iacendum est supra dextrum vt facilius cibus transeat ex stomacho ad epar superfluitates digestionis prime facilius descendant supra Et est diligenter notandum quod si contingat aliquem a proposito vel casu recipere cibum alicuius male qualitatis puta acetosum vel salsum vel ponticum satis est rationabile post eundem recipere cibum qualitatis contrarie ad corrigendum maliciam primi verbi gratia si quis recipiat cibaria acuta vel salsa post talia recipiat ante eorum digestionem res humectantes dulces vel saporem non habentes erit conueniens regimen similiter intelligatur in aliis supra Amplius summopere est cauendum quod post cibum digestione inchoata non bibatur aqua vel vinum in quantitate notabili Hoc enim est de his qui digestionis ebulitionem interrumpunt sicut patet in potu bulliente si super infundatur aqua frigida nam ab ebulitione desistit Non est igitur bibendum donec cibus de stomacho descendat Quod si sitis necessitatem inferat modicum aque suggendo paulatim bibat Et quanto plus fuerit frigida tanto minus de ea sufficiet Amplius scias quod bibere vinum post cibum digestione iam inchoata facit cibum descendere de stomacho indigestum facit accidere opilaciones earum egritudines similiter putrefactionem supra Amplius scias quod vehementer famelicus non debet primo recipere cibum subtilem quod si contingat stomachus terrebitur a grosso nec postea grossum recipere aut digerere potest sic cibus grossus corrumpetur In tali igitur casu premittendus est cibus grossus paulatim ante subtilem non enim postea terrebitur stomachus a subtili Causa autem huius accidentis est ex eo quod in stomacho vehementer vacuo inanito est calor intensus cui cibus subtilis non est proportionatus Vnde recepto cibo subtili propter stomachi forte desiderium cibi subtilis paucam resistentiam dispergitur cibus ad omnes partes stomachi sic quedam repletio fantastica causabitur sic os stomachi claudetur terrebitur natura a cibo superueniente grosso nisi tantum interueniat spacium quod predicta repletio fantastica sedetur que non causabitur si cibus grossus recipiatur primitus in stomacho vehementer vacuo famelico Nam cibus grossus non dispergitur propter eius inobedientiam ad singulas partes parietum stomachi sicut dispergebatur subtilis supra Amplius sollicitandum est in numero comestionum in hoc est multum consideranda consuetudo obseruanda vel paulatim si sit mala omittenda Qui igitur in die semel comedere consueuit non subito se transferre debet ad duas comestiones nec econtra subita enim mutatio nocet Et in hoc multum considerare debet medicus verum experimentum illud quod potest ratione sciri hic breuiter est dicendum Quidam enim sunt quibus vnica comestio in die naturali videtur sufficere Verbi gratia quorum virtutes sunt satis fortes membra non multum resolubilia Et parum exercitantes se qui sufficientem cibum vnica comestione sumere possunt in humoribus fleumaticis habent abundantiam Et vniuersaliter quorum corpora humida sunt et cum hoc cibaria quibus vtuntur sint aliqualiter grossa et viscosa et multum nutrientia et non faciliter resolubilia Talibus enim sufficit cibus semel in die naturali nisi consuetudo sit ad contrarium supra Sunt autem alii quibus non sufficit vnica comestio in die naturali sicut illi quorum virtutes sunt debiliores calor est fortis ad digerendum resoluendum quorum corpora sunt resolubilia macilenta ad siccitatem naturaliter vel accidentaliter declinantia vtentia cibo subtili facile resolubili digestibili in quantitate minori cum hoc multum exercitantia His igitur competit bina comestio in die naturali Mediocribus vero temperatis sufficit comedere ter in duobus diebus sic quod inter vnam commestionem et aliam aliam interueniat spacium sedecim horarum supra Sunt autem quidam quibus non sufficit bina commestio in die naturali Sed debent cibari ter vel quater in die sicut senes a senio conualescentes pueri vniuersaliter debiles Senes enim sunt sicut lucerna extinctioni parata Vnde si eis cibus non sepe administretur calor consumitur extinguitur si vna vice multum administretur eorum calor suffocatur vnde isti indigent sepe comedere parum Conualescentes sunt huiusmodi indigent enim cibo vt deueniant ad proprium statum sed quia eorum calor est debilitatus non possunt multum cibum simul digerere Bonum est igitur quod parciatur eorum cibus vt corpus confortetur calor naturalis non laboret in digerendo eadem ratio est in pueris supra Complexionibus igitur hominum consideratis dicemus quod fleumatici melius possunt ieiunare colerici minime sanguinei autem melancolici mediocriter nisi quod melancolici magis se tenent ex parte fleumaticorum sanguinei ex parte colericorum Et inter hos omnes temperati mediocres existunt De etatibus etiam patet quod infantes specialiter animosi minus possunt ieiunare senes a senectute maxime mediocres se habent medio modo Hec igitur sunt que secundum rationem dicere possumus de numero commestionum supra Est autem diligenter notandum quod sunt quedam cibaria que non sunt simul edenda puta lac acetum vniuersaliter acetosum nec lac pisces nec lac acetosum cum raphano nec carnes volatilium post risum conditum cum lacte nec vti debemus oleo vel pinguedine in condimento ciborum que in ereo extiterunt vase Amplius multum est considerandum quando competunt cibaria grossiora in mane vel in vespere Et saluo iudicio meliori puto quod nisi reuma impediat quod vespere grossior cibus et maior in quantitate competit specialiter supposita noctium longitudine sufficienti et quod homo dormiat de nocte Nam digestio fit in quiete in somno quiescunt virtutes animales fortificantur naturales In somno enim melior fit digestio in stomacho in epate in toto corpore sed suspecti de reumate abstineant a cena aut parum cenent et longe a somno supra Amplius diligenter est notandum quod aliquis volens sanitatem conseruare non multum bibere debet nec in principio mense nec in medio sed differre debet potum vsque prope finem comestionis tunc tantum bibendum est quod vera sitis sedetur Est autem vera sitis quedam estuatio in stomacho causata ex cibo recepto qui habet quodammodo stomachum calefacere exsiccare Est enim fames appetitus calidi sicci sitis frigidi humidi quia talis estuatio maxime contingit circa finem comestionis ideo tunc est bibendum et non ante nisi parum supra Sciendum autem quod triplex est potus quidam enim est permixtiuus alius sedatiuus alius est sitis delatiuus Potus igitur permixtiuus potest recipi simul cum permixtiuo cibo Vnde saluo meliori iudicio puto quod talis potus non debet differri vsque ad finem comestionis sed debet recipi in principio medio vel fine Et iste potus maxime competit quando sumuntur cibaria grossa actualiter sicca virtualiter sicut patet in laborantibus comedentibus panem siccum Sed potus sitis sedatiuus regulariter in hominibus bene dispositis debet differri vsque ad finem comestionis tunc enim est vera sitis propter estuationem cibi calidi sicci Non enim multum rationabile est quod simul vigeat sitis et fames quia sunt appetitus ad contraria supra Potus autem delatiuus maxime competit completa prima digestione tunc regulariter non est malum bibere vt cibus facilius transeat a stomacho ad epar et preparetur stomachus ad recipiendum alium cibum si forsan contingat aliquem sitire non precedente comestione sine fame potest prenosticari a medico sitis illa esse innaturalis et in tali casu interdum potest competere ante cibum sed quia hoc exigit limites regiminis sanitatis non plus loquimur de isto Potus autem qui regulariter competit in regimine sanitatis non est aqua sed vinum vel aliquid proportionabile vino puta seruisia vel cerusarium vel pomerium vel mellicratum vel aliquid simile quibus omnibus vinum est melius Et quia de his omnibus inferius supra tractabitur in speciali volo transire Vinum autem quo vti debemus in regimine sanitatis non sit acutum nec igneum nec grossum nec dulce Et in estate sit album vel roseum in hyeme rubeum vel subrubeum sit clarum subtile saporis amicabilis odoris suauis Et est hic diligenter notandum quod quorundam magistrorum opinio est quod magis eligendum est vinum debile sine aque admixtione quam vinum forte cum aqua fractum specialiter corporibus temperatis colericis sanguineis sed istorum opinioni nullatenus acquiesco Nam vina debilia cuiusmodi sunt gallicana multum sunt corruptibilia Vnde facillime corrumpuntur Et huius rei signum est quod si vinum debile gallicanum dimittatur in aere per noctem in mane invenitur corruptum Vnde puto quod vinum forte factum cum aqua multa est conuenientius in sanitatis regimine nisi casu in quo vinum debilius non sit adeo debile quod sit nimis corruptibile in natura sua sicut vina gallicana Ex his igitur patet quod nectar non competit in regimine sanitatis in via potus Et vniuersaliter vina sapientia naturam alicuius farmacorum vel ratione vasis vel ratione permixtionis Etiam patet quod vinum nouum defecatum seu clarificatum magis competit in regimine sanitatis quam vinum antiquum supra Et est notandum diligenter quod interdum aliquis patitur sitim mendosam in qua non estuat orificium stomachi sed guttur pulmo arescit os palatum vel propter puluerem aut motum aeris calorem siccitatem Et in tali casu non expedit bibere sed sufficit gargarizare vinum bene lymphatum aut aquaticum propter partes predictas humectandas vel si magis placet succosos fructus masticare abiicere vel modicum succi deglutire propter guturis asperitatem ariditatem erit expediens Amplius scias quod in tali siti interdum iuuat attractio aeris frigidi per os nares supra Et est diligenter notandum quod secundum diuersitates complexionis etatis sic de singulis attenditur diuersitas in administratione vini vel potuum aliorum Quibusdam enim complexionibus competunt vina fortiora quibusdam debiliora quibusdam plus quibusdam vero minus quibusdam grossiora quibusdam subtiliora Et similiter intelligitur de etatibus aliis supra Homines igitur calidiores complexionis indigent vinis debilioribus subtilioribus indigent maiori quantitate Et homines frigidioris complexionis indigent vinis fortioribus minoris quantitatis Amplius habentes neruos debiles indigent vinis debilibus habentes cerebrum forte neruos fortes securius possunt vti fortioribus Amplius debiles indigent vinis potibus magis nutritiuis fortes minus Amplius melancolici indigent bonis vinis Tum quia frigidi vinum calefacit Tum quia tristes vinum letificat Tum quia habent paucos spiritus eos vinum multiplicat Quantitas autem mediocris potus quam homo habet recipere in mensa ad sitim sedandam ad cibi permixtionem est quattuor librarum minutarum sicut quidam sapiens testatur experientia docet Sed quantitas potus offerendi sicut nec aliorum potest litteris certis scribi sed coniectura veritati propinqua supra Quidam enim sunt quibus sufficit minor quantitas quibusdam maior in hoc multum debet attendi quantitas cibi qualitas Nam secundum aliam aliam cibi quantitatem qualitatem diuersificabitur potus quantitas sicut etiam diuersificatur sitis naturalis Vnde qui plus competunt cibaria maiorem estuationem in stomacho inducentia plus sitiunt indigent pluri potu Et quanto sitis est maior intensior ceteris paribus potus debet esse debilior et in quantitate maior econuerso Amplius in exhibitione potus debet multum considerari qualitas quantitas stomachi capientis Habentes enim stomachum siccum multum sitiunt magnam quantitatem potus sustinere non possunt Et contrarium est de habentibus stomachum humidum Nam isti parum sitiunt magnam quantitatem potus sustinere possunt Hec igitur generalia sufficiunt de cibo potu quia inferius de his tractabitur in speciali Capitulum septimum De somno vigilia supra Consequens est determinare de somno vigilia ei contraria Nam regule ex his sunt in regimine sanitatis plurimum necessarie Est igitur diligenter notandum quod somni vtilitas in sanitatis regimine si debite administretur est valde magnum bonum Est igitur perpendere quanto somno natura iuuetur Nam per somnum calor naturalis qui operatur circa materiam nutrimenti in interioribus confortatur in quibus viget alimenti digestio sic melior fit digestio Amplius per somnum quiescunt omnia membra exteriora a suis operationibus Et quia digestio fit in quiete magis tunc viget digestio Amplius per somnum virtutes animales que fatigate sunt refocillantur confortantur si quidem erant fatigate per motum per quietem somni fortificantur Vnde in omni motione corporis cum ceperit quis dolorem statim quiescere remedium est Non est autem vera requies nisi in somno Nam in vigilia organa sensuum sunt in actu secundo sic non potest corpus vere quiescere Vnde etiam membra motiua non vere quiescere possunt in vigilia propter colligantiam propinquitatem ad organa supra sensuum qui sunt in actu secundo propter hoc igitur non potest esse homo diu sine somno Si enim somnus fuerit moderatus cibus digeritur corpus impinguatur dolor dissoluitur animus confortatur calor naturalis augmentatur humores temperantur mens clarificatur Amplius somnus est calefaciens humectans digestio autem viget per calidum humidum Et sic apparet quod somnus bene adiuuat digestionem Et quia senes sunt frigidi sicci male digerunt indigent maxime somno quapropter Galienus in etate senectutis prouocabat somnum cum commestione lactucarum sed quia lactuce sunt frigide ipsas cum aromatibus comedebat Et sicut somnus debito modo exhibitus multas habet vtilitates sic vigilia moderata debito modo exhibita Nam desiderium auget famem excitat partes exteriores confortat spiritus ad exteriora mouet sine quibus non possunt membra exercitari quod tamen exercitium est multum necessarium supra Et sicut somnus et vigilia moderata sanitatem conseruant sic etiam si indebito modo exhibeantur sanitatem corrumpunt Vnde immoderatus somnus preparat corpus ad apoplexiam epilentiam et paralisim et stuporem Et vt sit ad vnum dicere generat egritudines humectantes et reumata et splenes et neruos laxat et pigriciam efficit et desiderium deiicit apostemata et febres frequenter generat Vigilia autem immoderata corpus desiccat et virtutes animales debilitat et digestionem diminuit et preparat corpus ad egritudines consumptiuas De vigilia autem innaturali que est res contra naturam et de somno innaturali ex quibus causis possunt prouenire non est hic dicendum quia hoc exit regimen sanitatis et ingreditur curam egritudinis Sufficit autem ad presens scire quod somno et vigilia in corporibus sanis possumus vti bene et male supra Dicamus igitur modum vtendi somno Sciendum igitur quod post commestionem competit somnus non quidem immediate sed tandem est immorandum vt cibus descendat ab orificio stomachi Nec est post immediate laborandum nec mente studendo disputando vel legendo vel corpore exercitando Hec enim impediunt cibi digestionem sed quiescendum est et audienda sunt aliqua musicalia quibus homo non sit multum intentus vel alique hystorie Quod si forsan tardetur cibi descensus ab orificio stomachi parum et lente est deambulandum quousque sentiatur cibum descendisse ab orificio stomachi Si enim quis ante descensum cibi a stomachi orificio dormire presumat generantur rugitus inflationes dolores in ventre etiam somnus laboriosior digestio corrumpitur Et postquam cibus descendit fumi mulcebres suaues fuerint eleuati ad cerebrum inducentes somnum tunc nature est satisfaciendum dormiendum supra In estate quidem in loco frigidiori non reumatico cum pedibus non calciatis Nam dormire pedibus calciatis inducit visus debilitatem totius corporis estuationem Amplius omnia membra totius corporis debent esse cooperta melius quam in vigilia specialiter caput puluinare debet esse altum ne cibus regurgitet ad orificium stomachi in principio somni parum dormiendum est supra latus dextrum Hoc enim est iuuans ad perfectum cibi descensum parum ad digestionem Quidam tamen magni asserunt huius contrarium Dicunt enim quod decubitus supra dextrum latus iuuat ad digestionem quia tunc epar supponitur stomacho sicut ignis lebeti Hec autem imaginatio est falsa Nam epar non digerit cibum in stomacho calefaciendo ad modum ignis sed amplectendo cibum in stomacho sicut gallina ouum Et quia dormiendo supra sinistrum latus perfectius amplectitur ideo perfectius digerit Non igitur dormiendum est supra dextrum nisi parum propter descensum deinde supra sinistrum propter digestionem Et in fine digestionis dormiendum est aliquantulum supra dextrum vt facilius descendat cibus de stomacho ad epar superfluitas prime digestionis liberius descendat supra Quantitas autem somni sicut nec aliorum non potest certis litteris denotari Debet autem somnus esse tantus quod prima digestio sit completa quod cibus transierit ad epar vbi est locus secunde digestionis Nec est forte malum in tantum prolongare somnum quod secunda digestio sit completa Hoc autem tempus diuersificabitur secundum diuersitatem complexionum etatum sic de aliis Nam qui sunt calide complexionis habent digestiuam bonam comedunt cibaria facilia ad digerendum non comedunt multum in quantitate tales cito digerunt Vnde in talibus forte sufficit somnus breuis puta sex horarum vel octo ad plus Sed illi qui sunt istis contrarii scilicet frigide humide complexionis habentes digestiuam debilem comedentes multum cibaria non obedientia digestioni tales vtique indigent somno longo puta decem vel duodecim horarum nec tales possunt comedere nisi semel in die naturali Alii sunt qui medii sunt inter predictos in conditionibus prenominatis isti indigent somno mediocri supra Amplius in hoc multum considerare debemus fatigationem virtutum animalium Nam secundum quod fatigatio vel lassatio fuerit maior intensior secundum hoc opus est longiori somno econuerso Et quorum est mediocris somnus debet esse mediocris Signum autem sufficientis somni est totius corporis leuitas specialiter cerebri palpebrarum oculorum descensus cibi a stomacho voluntas ascellandi mingendi Grauitas autem palpebrarum cerebri totius corporis somnulentia eructuatio sapiens naturam cibi preassumpti significat somnum non esse sufficientem supra Et est diligenter notandum quod in quantitate somni sicut in aliis considerare debemus secundum experimentum Experiatur enim homo quantitatem somni una die Et sic etiam consequenter procul dubio perpendat quantum dormire ipse debeat Hec autem experienta debet fieri supposito regimine eodem equali seu temperato in predictis diebus supra Et est diligenter notandum quod homines temperati vel prope supposito regimine equali in ceteris tantum appetunt somnum quantum oportet est eis necessarium Nam optima natura tantum appetit quantum est ei necessarium Et hoc est verum nisi consuetudo obuiet Sed in corporibus lapsis non est confidendum in appetitu Quidam enim plus appetunt somnum quam oportet quidam minus sicut in exercitio superius memini me dixisse In corporibus igitur temperatis vtentibus regimine temperato potest dici quod quantitas somni est equalis quantitati vigiliarum vel prope supra Amplius est sciendum de qualitate somni quod som nus quanto profundior tanto melior loquor de somno naturali de somno enim innaturali vt stupore non loquor Et nota quod conualescentes exercitati forti exercitio multum comedentes dormiunt forti somno profundo Amplius est sciendum quod corporibus temperatis non competit dormire supra ventrem propter colli tortionem stomachi compressionem licet in habentibus digestiuam debilem confert digestioni Amplius sciendum quod nullo modo dormiendum est supinus Hoc enim preparat corpus ad egritudines prius nominatas puta ad incubum apoplexiam stuporem et similia Hec enim figura dormiendi facit superfluitates declinare ad posteriora sic retinentur non incedunt per suos cannales qui sunt in anterioribus et fiunt causa predictarum supra egritudinum Amplius sciendum quod somnus naturalis et bonus est ille qui diem non impedit Nam dormire de die corpus preparat ad malas egritudines que superius dicte sunt Nam dies est luminosa cum strepitu apta exercitio vigilie nox est apta somno Tum quia frigidior tum quia obscurior tum quia quiescentior quo ad animam quo ad corpus Hoc igitur tempus est magis aptum ad dormiendum dies ad laborandum Et ideo concluditur quod versus noctem melius est plus recipere de cibo specialiter nisi noctes sint valde breues quia melior fit digestio in nocte ratione somni quietis frigiditate aeris Sed suspecti de reumate passionibus oculorum aurium ceterorum sensuum abstineant a cena Et est diligenter notandum quod completo somno studendum est diligenter emundare corpus a superfluitatibus multiplicatis non solum per secessum vrinam sed etiam per alias partes tussiendo rascando nares mundando caput pectinando manus faciem cum aqua tepida lauando Capitulum octauum De accidentibus anime supra Sicut accidentium anime correctio ad philosophum moralem pertinet vt anima bonis habitibus informetur sic ad medicum vt corpus in debita sanitate conseruetur quot enim modis alteratur ex necessitate corpus tot sunt procurationum genera et quia anime accidentia ex necessitate alterant corpus eorum correctio moderatio ad medicum pertinet Nam sicut mali homines sunt maliciam complexionis sequentes sic plerumque eos sequitur complexionis malicia Vnde iracundi ex frequenti ira vltra modum calefiunt similiter suo modo intelligatur in aliis huiusmodi autem anime accidentia quorum correctio quodammodo pertinet ad medicum sunt ira gaudium timor tristicia tedium verecundia supra In ira quidem mouetur calor et spiritus subito impetuose ad extra non totaliter relinquendo radicem sed accenditur in radice primo postea mouetur ad extra Sed in gaudio calor spiritus mouentur paulatim ad extra interdum totaliter radix puta cor relinquitur denudatum Vnde mulieres et debiles corde ex continuo gaudio syncopizant quod non contingit ex ira Vnde contingit hominem mori ex gaudio non ex ira supra In timore calor spiritus subito mouentur ad intra in tristicia paulatim sed in tedio verecundia duobus mouentur motibus modo ad intra modo ad extra sicut patet in tedio quod est tristicia de eo quod futurum est inducit vigilias dato enim quod calor moueatur ad intra ex eo quod tristatur mouetur tamen ad extra ex eo quod futurum est Vnde tristicia talis vigiliam inducit sed tristicia de eo quod iam preteriit inducit somnum similiter in verecundia spiritus primo mouetur ad intra et deinde redit ratio consilium et dilatatur illud quod est constrictum egreditur exterius et rubificat colorem Et sic manifestum est supra quod anime accidentia alterant corpus supra Vnde igitur ira calefacit corpus quia accenditur calor spiritus in corde dispergitur ad singula membra precipue in habentibus calorem fortem et multos spiritus In habentibus enim calorem debilem cum irascuntur et vindictam appetunt calor non potest cum feruore dispergi ad extrema corporis sic remanent exteriora membra albescentia frigida non obstante quod calor sit accensus in corde Vnde videmus multos iratos appetentes vindictam in actu ire liuescere in talibus non est ira perfecta sed est quodammodo timor cum ira Sed gaudium corpus infrigidat per viam resolutionis distractionis caloris spiritus a fonte caloris Sed timor infrigidat subito per viam suffocationis Sed tristicia infrigidat paulatim et per viam desiccationis et ptisis supra Non solum autem predicta accidentia anime que se tenent ex parte appetitus irascibilis et concupiscibilis alterant corpus sed etiam quedam imaginationes que se tenent ex parte virtutis cognitiue sicut videmus manifeste quod videre res rubeas ipsas imaginari mouet sanguinem imaginatio facit casum Et si quis imaginetur dolorem quem patitur socius in aliquo membro incurrit dolorem supra Vnde imaginatio facit casum Imaginationes igitur imprimunt in res naturales ex his satis est manifestum quod correctio accidentium anime spectat ad medicum supra Dicamus igitur quod ira non competit in sanitatis regimine Ira enim supercalefacit singula membra propter feruorem cordis omnes actus rationis confundit Igitur cauende sunt eius occasiones nisi quantum ratio precipit aduersus illicita iuxta illud Irascimini nolite peccare Nam in licitis honestis irasci est conueniens interdum quamuis non conuenit in sanitatis regimine Et est diligenter notandum quod quidam sunt frigidi maleficiati quibus interdum irasci prodest in regimine sanitatis supra Amplius dico quod tristicia non competit in sanitatis regimine Nam corrumpit naturam habentis infrigidat enim et desiccat proprie maciem extenuationem inducit cor constringit spiritum obtenebrat ingenium hebetat rationem impedit iudicium obscurat memoriam obtundit Ideo vitanda sunt eius obiecta nisi quantum ratio suadet ad detestationem viciorum ad mentis pulchritudinem reformandam Et est diligenter notandum quod quidam sunt quorum spiritus sunt adeo mobiles calidi sunt adeo pingues carnosi quod eis interdum est bonum tristari vt spiritus calor hebetentur et corpus aliqualiter maceretur supra De gaudio autem mentis tranquilitate sciendum quod gaudium temperatum competit in regimine sanitatis ex eo quod est vnum de confortantibus virtutem virtus enim confortatur tranquillitate et gaudio sed gaudium non debet esse excessiuum quia inducit syncopim mortem maxime gaudium competit his qui multum curant solicitudinibus destruuntur cerebro punguntur Et similiter his qui sunt in gaudio continuo immoderato interdum tristari conuenit supra Sed omnimode horum accidentium superfluitas omnis est euitanda supra Et sicut est dictum de accidentibus anime tenentibus se ex parte appetitus ita suo modo potest intelligi de affectionibus animalibus tenentibus se ex parte appetitus imaginatiui Non enim est conueniens in sanitatis regimine vt aliquis ymaginetur nimis intense Nam ex tali ymaginatione mouetur spiritus motu inordinato relinquit locum digestionis impeditur somnus Et hec breuia sufficiant de accidentibus anime dicta Capitulum nonum De temporibus anni Ad sanitatis regimen perfectum oportet considerare diuersitatem temporum anni Vnde in hoc est aliquid tempori sicut etati complexioni Non idem enim regimen debet esse totaliter in diuersis anni temporibus si quidem corpora humana diuorsimode habent se in diuersis temporibus et secundum diuersitatem complexionis corporum attenditur diuersitas regiminis propter quod sciendum quod sunt quattuor tempora anni supra puta ver estas autumnus hyems Hec autem quattuor anni tempora secundum astrologos sunt secundum mutationes solis in vna quaque circuli signorum quarta incipientis a puncto vernali est primus gradus arietis hoc initium est tredecima die marcii vel circa Et quodlibet horum temporum secundum astronomos durat per tres menses tria signa quia sunt duodecim menses duodecim signa cuilibet tempori correspondent tres menses tria signa Durabit igitur primum tempus puta veris a tredecima marcii vsque ad tredecimum iunii a principio arietis vsque ad finem geminorum sic consequenter secundum hoc omnia anni tempora sunt equalia vel prope supra Medicus autem in temporum distinctione non considerat motum solis in circulo signorum qui zodiacus nominatur Sed considerat alterationem in corporibus nostris contingentem ex temporibus quia per experientiam videmus aliquam partem anni calidiorem aliquam frigidiorem ideo coactus est medicus ponere distinctionem in temporibus anni Illud ergo tempus anni in quo est maior temperies in actiuis qualitatibus passiuis vocatur ver quia talis temperies non durat per tres menses sed minus Ideo vel secundum medicos minoris spacii quam secundum astronomos Hoc autem tempus secundum medicos secundum diuersitatem regionum annorum interdum incipit citius interdum tardius interdum plus durat aliquando minus interdum incipit antequam ingrediatur primum initium arietis hoc autem tempus est tempus florum et initium pomorum Deinde sequitur estas est tempus calidum siccum Hoc quidem tempus communiter est multo maius vere sed in quibusdam regionibus plus durat in quibusdam minus Et similiter etiam in quibusdam annorum reuolutionibus similiter etiam in quibusdam regionibus citius incipit in quibusdam tardius Deinde sequitur autumnus quod est tempus recte oppositum veri eiusdem quantitatis vel prope cum eo est tempus satis temperatum in actiuis multum declinans ad siccitatem sicut estas precedens habet magnam diuersitatem in horis Vnde dies multum est calida nox frigida propter enim eius subtilitatem siccitatem facile recipit impressionem caloris in die frigiditatis in nocte Vnde multum distant noctes a diebus in calido frigido quod tamen non contingit in vere quia aer non est ita subtilis siccus non est adeo passibilis nec tantam recipiens impressionem Videmus enim quod aqua calida ratione subtilitatis passibilitatis citius congelatur quam frigida vel tepida similiter intelligatur de autumno respectu veris Hoc autem tempus est tempus mutationis coloris foliorum principium casus eorum supra Et deinde sequitur hyems est tempus frigidum humidum cuius initium est finis autumni puta cum folia ab arboribus ceciderunt eius finis est principium veris puta cum arbores incipiunt florere aues cantare breuiter cum omnia incipiunt pullulare supra Finis autem veris est estatis initium cum fructus specialiter poma incipiunt apparere herbe semen producere Vnde sciendum quod tunc est tempus veris cum flores sint in principio augmento statu sed cum flores declinant fructus sunt in principio augmento statu est tempus estatis Et cum herbe declinant ad semina semina sunt in principio augmento statu est tempus autumni cum semina declinant radices sunt in principio augmento statu tunc est tempus hyemis quia virtus citius deficit in floribus seminibus quam in herbis radicibus ideo ver autumnus sunt breuiora tempora quam hyems estas Vnde secundum medicos non multum approbo dictum illorum qui ponunt dictorum temporum cetera principia determinatos fines puta festum Clementis esse principium hyemis cetera Sed circa dicta est vnum dubium valde magnum Nam qua ratione ver ponitur temperatum in passiuis qualitatibus puta in humido sicco in actiuis scilicet calido frigido sic videtur quod autumnus debet esse temperatus in passiuis sicut ponitur temperatus in actiuis specialiter quia solis aspectus est idem in vere autumno idem aspectus videtur esse causa eiusdem complexionis Et confirmatur nam illa que sunt eiusdem complexionibus in actiuis debent esse eiusdem complexionis in passiuis quia mensure qualitatum actiuarum videntur proportionari mensuris qualitatum passiuarum Vnde si ver autumnus sunt eiusdem complexionis in actiuis rationabile est quod sint eiusdem in passiuis Dicatur ad hoc breuiter quod non est simile de vere sequente hyemem autumno sequente estatem Nam caliditas superueniens hyemi potentior est in desiccando in temperando humiditatem quam frigiditas superueniens estati in humefaciendo Videmus enim quod pannus lineus humidus in aere calido citius desiccatur quam pannus siccus humectatur in aere frigido Amplius siccitas autumni non est qualitas pure positiua sed dicit priuationem humiditatis vaporose disperse in aere Modo constat quod facilius deuenitur ab habitu in priuationem quam a priuatione in habitum ideo facilius obtemperatur humiditas hyemis quam siccitas estatis sed quia ista materia de qua hic loquor est extra regimen sanitatis ideo transeo de illa Sufficit enim ad presens scire que sunt anni tempora et eorum distinctiones quantum spectat ad medicum Modo restat dicere quid est proprium singulis supra temporibus de regimine sanitatis incipientes a vere Dicamus quod ver assimilatur morbo de repletione Vnde isto tempore corpora maxime sunt repleta Et ex isto concluditur quod illud tempus est magis minutioni aptum purgationi aliquo tempore alio hoc est ei proprium specialiter quia tempus est temperatum tales euacuationes fieri debent in tempore temperato Amplius quia in hoc tempore commouentur humores suspecti igitur de egritudinibus repletionabilibus fleubothomentur et purgentur in vere et propter eandem rationem in eodem tempore vomitus prouocetur supra Et quia in hoc tempore corpora sunt calidiora et humidiora quam oporteat et tempus etiam declinat ad calidum et humidum respectu aliorum temporum non est vtendum rebus multum calefacientibus ex carnibus et potibus vnde est subtiliandum regimen corpora enim plena non indigent multo cibo et potu Et debet esse exercitium istius temporis maius exercitio estatis et minus exercitio hyemis Amplius quia hoc tempore calor incipit inualescere sanguis et spiritus per corpus commoueri bonum est abstinere a calidis et a salsis et acutis Et bonum est sumere in potu syrupos extinguentes inflammationem puta syrupum nenufarinum violarum rosarum oxizacram et similia supra Et est diligenter notandum quod supposito quod corpus sit sanum et ex tempore precedente non sit in corpore repletio derelicta Tunc dico quod isto tempore potest multum dari de cibo et cibaria grossiora quam in estate et plus quam in autumno et minus quam in hyeme et minus grossa Nam isto tempore virtus est fortis et calor innatus et adhuc a corporibus multa resolutio fit a calore innato et ex fortitudine caloris et obedientia corporis ratione humiditatis sed quia communiter hoc tempore corpora sunt plena et habent virtutes fortes Bonum est parum comedere et longis interuallis Vnde michi apparet quod ecclesia bene ordinauit ieiunium in isto tempore non tamen est rationabile quod in isto tempore homo se multum repleat vna vice sicut faciunt communiter ieiunantes melius est enim hoc tempore cibum partiri quam multum vna vice recipere supra In estate autem non est tantum exercitandum nec tantum comedendum nec grossa cibaria nec calida nec dulcia nec vnctuosa nec salsa Amplius vino miscenda est multa aqua dimittatur vinum vetus forte vt sit ad vnum dicere totum estatis regimen ad frigiditatem et humiditatem debet declinare Amplius comedendum est sepe parum in vice Amplius cibaria sint facilis digestionis cibaria recipiantur in estate non solum virtualiter frigida sed etiam actu frigida supra Amplius aqua frigida est bibenda cum ablutione vtenda supra In autumno autem multum sollicitari debemus de bono regimine Nam hoc tempus propter sue complexionis maliciam corporum nostrorum debilitatem non sustinet errorem in regimine nec permittit vti largis nutrientibus nec dietam despicere Et quia hoc tempus est valde siccum corpora sunt multum debilia extenuata nostra intentio debet esse tota in corporum humectatione virtutum confortatione Hoc igitur tempore omnia siccantia corpus sunt euitanda similiter virtutem debilitantia Cauendum est igitur a coitu quia corpus desiccat debilitat similiter a curiositatibus sollicitudinibus mentis a potu multe aque frigide ipsius balneatione super caput infusione ex qua opilatio contingat supra Hec enim eadem facit cadere in febrem Amplius euitare debet famem sitim non etiam repleatur multo cibo in vna hora vinum autem mediocriter sit lymphatum In pluribus autem regimen autumni est simile regimini estatis quousque adueniunt pluuie que postquam aduenerint a multo malo securos nos reddent Plus autem sollicitandum est in hoc tempore humorum correctione corporum confortatione quam in humorum euacuatione Et quia in autumno est multa fructuum copia cauendum est ab his qui generant humorem corruptioni aptum supra hoc tempus assimilatur morbo de corruptione Amplius multum cauendum est a noctium frigore diei calore Et quia egritudines huius temporis male sunt pessime si quis incurrat egritudinem statim in principio eidem est obuiandum ante quam confirmetur Amplius vinum quod bibatur in autumno debet esse aquaticum sed non tantum sicut in estate si videamus humores aliquos peccare bonum est vt euacuentur ante aduentum hyemis ne propter frigiditatem hyemis constringantur sint causa malarum egritudinum supra In hyeme autem plus potest comedi cibaria grossiora calidiora maioribus interuallis Vnde si aliquis sit frigide complexionis potest hoc tempore vti alleis cepis sinapi eruca Sed iuuenes calide complexionis eis vti non debent Nam si in presenti eis non noceant imposterum adueniente estate deuenient ad malas egritudines nisi succuratur cum minutione vel purgatione Sunt autem in hyeme quidam multum comedentes auide multum vinum bibentes parum exercitantes isti sunt minuendi in principio veris Et si eorum nutrientia sint grossa mala succurrendum est cum ventris solutione Amplius sciendum quod isto tempore plus exercitandum est hoc etiam tempus est multum sanitatis conseruatiuum vnde in eo non egrotat quis nisi a forti causa qui forsan sustinet errorem regiminis supra Et quia isto tempore multiplicatur fleuma in corporibus nostris bonum est quod alimenta fructus quibus homines nutriuntur non sint frigida humida vnde sunt euitande lactuce attriplices portulace Sed debemus vti feniculo petrosilino boraginibus saluia menta similiter sic intelligatur de fructibus Vinum autem quo vtendum est hoc tempore debet esse roseum non album cum aqua pauca In hoc tempore autem cauendum est a minutione sed interdum possumus vti purgatione nisi sit frigus nimis intensum Amplius in hyeme nullomodo est vomendum Amplius in hoc tempore multum cauendum est quod partes pectoris non sint exposite frigori similiter cerebrum extrema corporum specialiter pedes supra Sunt autem quidam frigidi maleficiati qui peius se habent in hyeme quam estate habent enim calorem ita debilem quod frigiditate hyemis calefaciente per antiperistasim non confortantur sed debilitantur quia frigidum non solum circunstat sed vsque ad interiora penetrat sic calorem offuscat et hebetat huius simile habemus de quibusdam serpentibus qui in hyeme accumbunt in cauernis tanquam mortui propter frigiditatem continentis et adueniente estate mouentur comedunt et melius habent Capitulum decimum De granis panificis supra Quia sermones vniuersales in operationibus sunt inutiles nisi applicentur ad particularia Superius autem determinatum est de nutrientibus in generali intendo consequenter determinare de nutrientibus in speciali Et primo de cibis secundo de potibus tam naturalibus quam artificialibus Quo ad cibos erunt nouem capitula Primum capitulum de granis panificum pane secundum de leguminibus tercium de fructibus quartum de oleribus quintum de radicibus sextum de animalibus septimum de animalium superfluitatibus octauum de piscibus nonum de saporibus condimentis supra Sciendum igitur quod panis potest fieri ex frumento et ordeo auena siligine milio panico riso Non solum autem ex his granis fit panis sed ex illis potest fieri panicium Fit autem panicium ex grano decocto in aqua vsque ad consistentiam similem panibus vnde granum decoquitur in aqua perfecte vsque ad spissitudinem tunc optime permiscetur cum aqua reponitur in scutellis vel in scissoriis dimittitur infrigidari tunc habet quasi figuram panis potest incidi sicut panis hoc autem panicium melius potest fieri conuenientius ex granis minutis puta ex milio et panico riso ex eo quod perfectius commisceri possunt cum in aqua decoquuntur hoc autem panicium non est multum in vsu nec etiam multum competit in regimine sanitatis propter defectum fermenti et salis Vnde puto quod idem est iudicium de panicio sicut de potagio ex hiis facto Frumentum autem coctum in aqua non competit supra in seruando sanitatem Nam opilationes et lumbricos multiplicat ad calculum preparat Et similiter intelligatur de pultibus de omni supra cibo facto ex pasta azima Sed amidum leuius est ceteris propter maiorem desiccationem ipsius frumenti et humiditatis perfectiorem digestionem Predictus cibus est multi nutrimenti difficile resolubilis vnde multum exercitantibus fortius minus nocet sed temperato corpori nullatenus competit Et si interdum contingat vti ferculo de frumento primitus frumentum decoquatur in aqua deinde condiatur in brodio carnium laudabilium vel lacte amigdalano erit cibus conueniens illo modo ieiuniorum tempore quia tarde resoluitur digeritur multum nutrit Et similiter potest fieri ferculum ex hordeo et auena et riso et sunt laudabiliora fercula quam de frumento sed tale ferculum de milio vel panico non approbo quia milium et panicum pauci sunt nutrimenti et difficilis digestionis et generant humorem melancolicum et stringunt ventrem supra Verum est quod si post decoctionem in aqua ponatur vinum et bibatur abstergit stomachum et eius superfluas humiditates desiccat et sudorem prouocat sed quando ex milio et panico fit talis cibus oportet quod sint excorticata et tunc vocatur pistum in lingua nostra sed coctum permixtum cum vino et aliquantulo salis vocatur pistum in vino seu pistinum et iste cibus est in vsu apud illos de ciuitate vnde fui oriundus et est ciuitas Mediolanensis supra Laudabilior panis est qui fit ex frumento et deinde ex hordeo et post ex auena Panem ex aliis granis non approbo in regimine sanitatis Cauendum est autem ne predicta grana vetustate corrupta sint igitur non debet esse frumentum antiquum nec immaturum nec nimis nouum nec ex mala messe collectum et debet granum esse frumenti grossum et ponderosum ad rubedinem declinans et debet esse panis cum quantitate aque moderata sic quod non sit minus mollis nec minus spissus siue durus et debet esse fermentatus cum aliquantulo salis ne opilationes generant vermes lapides in renibus et vesica vt facilius digeratur non debet calidus esse nec vetustate induratus Sit igitur coctus in priori die Multum caueri debet quod ignis coquens non sit nimis fortis nec nimis debilis quod sit ex lignis conuenientibus non sapientibus naturam farmacorum vel metallorum Et si queras nutritionem maiorem puriorem mundificetur a furfure totaliter si velimus ventris subductionem aliqualem dimittamus aliquam partem furfuris Furfur enim parum nutrit ventrem subducit farina econuerso supra Amplius sciendum est quod mica panis est melioris et maioris velocioris nutrim enti quam exterior crusta Hec enim generat humorem melancolicum non multum competit sanis nisi habentibus stomachum humidum et volentes demacrari et in fine comestionis plus competit iuuat enim cibi descensum confortat orificium stomachi Capitulum undecimum De leguminibus Consequenter de leguminibus est dicendum Sunt autem leguminum que sunt in vsu quinque species scilicet cicera pisa fabe faseoli lentigines si sint alii species poterunt ad has reduci supra Horum autem leguminum omnium substantia est inflatiua difficilis digestionis eius nutrimentum est melancolicum vnde non multum competunt temperatis corporibus quamdiu manent in latitudine sanitatis Horum igitur leguminum substantia est vitanda Horum autem leguminum brodium seu decoctio est ventris subductiua venarum deopilatiua vnde satis conuenit temporibus in quibus homines vtuntur cibis grossis opilatiuis puta tempore ieiuniorum In isto enim brodio conuenienter facto vt statim dicetur non sunt nocumenta que sunt in substantia Vnde in eo non est inflatio nec difficultas nutritionis nec malitia nutrimenti supra Fit autem hoc brodium hoc modo In sero enim ponuntur cicera vel pisa in aqua feruenti in eadem longo tempore manibus confricentur Deinde in predicta aqua tota nocte temperentur in eadem die sequenti bulliant duabus vel tribus bullitionibus postea colentur colatura reseruetur appropinquante hora refectionis preparetur cum cynamomo croco aliquantulum vinum addatur deinde vnico feruore bulliat et propinetur in principio refectionis Brodium autem seu pureta cicerum pisorum rotundorum alborum est melius et conuenientius nature amicabilius similiter eorum substantia Fabarum autem substantia ceteris leguminibus est deterior specialiter cum cortice exteriori Est enim magis ventosa difficilioris digestionis magis melancolica supra Est diligenter notandum quod cortex exterior est preciosioris nutrimenti quam medulla et ventrem stringit et medulla laxat hoc est verum in omnibus leguminibus vnde non est artificiale comedere simul cum cortice quia vnum laxat aliud restringit sic in corpore fit motus agitatiuus hoc est verum de leguminibus specialiter habentibus multum corticem cuiusmodi sunt fabe cicera nigra Et est vna maneries pisorum alborum rotundorum habentium corticem exteriorem valde paucum et subtilem ideo securius possunt comedi cum cortice quamuis supra melius sit quod depurentur a cortice quia legumina recentia minus habent de cortice in eis minor diuersitas est inter corticem medullam facilius digeruntur Ideo forsan secundum aliquos magis competunt corporibus humanis sed bene verum est quod legumina recentia sunt superfluitatum plurium sunt corruptibilioris substantie habito respectu ad hoc minus competunt corporibus sanis supra Dicamus igitur pro veritate quod legumina sicca expoliata a cortice exteriori sunt saniora quam recentia non depilata sed viridia sunt saniora siccis non depilatis Bonum autem est quod viridia decoquantur cum brodio carnium laudabilium vel cum lacte amigdalarum et addito zinzibere albo croco Et si contingat legumina sicca comedere non decoquantur cum brodio carnium laudabilium sed bonum est quod comedantur cum oleo oliuarum et cepa alba in eodem frixa minutim incisa Et est diligenter notandum quod si contingat legumina simul cum aliis cibis comedere et specialiter cicera non debent comedi in principio mense nam propter eorum ventositatem eleuant alios cibos posterius sumptos ad orificium stomachi et sic impeditur digestio Amplius legumina sunt difficilis digestionis et sumpta cum cortice exteriori ventrem constringunt et talia cibaria in sanitatis regimine non debent sumi in principio mense Amplius dicendum quod non debent sumi in fine mense post alios cibos Nam ratione ventositatis quam habent sunt causa eructationum ventosarum que eleuantur ad orificium stomachi et apperiunt ipsum et sic exalat calor a stomacho et per consequens impeditur digestio supra Amplius legumina specialiter cum cortice exteriori non sunt cum aliis cibis bene permiscibilia et specialiter si recipiantur ante vel post et sic remanebunt in stomacho cum eorum malicia Sed si recipiantur in medio tunc poterunt cum aliis cibis permisceri et sic corrigetur eorum malicia Ferculum ergo de legumine non sit primum nec vltimum sed medium vt melius malicia eorum corrigatur ex ipsis cum aliis cibis meliori commixtione Amplius scias quod si legumina comedantur post alia fercula inducunt somnia mala et melancolica et ideo nunquam comedantur vltime sed in medio cum enim digestio in stomacho fiat per viam ebullitionis si recipiantur in medio cum aliis cibis facilius et melius permiscebuntur vt manifestum est consideranti leguminum malicia melius et facilius corrigitur Capitulum duodecimum De fructibus De fructibus sciendum quod quamuis in via nutrimenti non competunt in sanitatis regimine quia nutrimentum fructuum non est laudabile generant enim sanguinem putrefactibilem et parum nutriunt et sunt multarum superfluitatum tamen multi homines existentes in latitudine sanitatis vtuntur interdum fructibus propter vtilitatem quam sperant consequi in eorum vsu Ex quo concluditur quod non debent sumi in quantitate magna illud enim quod medicinaliter sumitur non via cibi non debet sumi in quantitate magna nec debet eius vsus continuari Sunt autem quinque vtilitates propter quas fructus comedi possunt in sanitatis regimine preseruatiuo Quarum prima est colere mitigatio feruoris sanguinis extinctio corporis humectatio seu infrigidatio supra Fructus autem ad hoc deputati sunt fructus frigidi humidi specialiter recentes huiusmodi fructus sunt pruna persica ficus vua specialiter melones cucumeres citruli si velimus hunc sanguinis feruorem mitigare in partibus pectoralibus specialibus vtemur cucumeribus melonibus post cibum specialiter cum dubitamus estuationem in pectoralibus in cerebro ex aliquo cibo suscepto sicut ex assaturis et frixis contingere consueuit supra Si autem velimus coleram que est in venis alterare feruorem sanguinis in epate et splene aliis membris mittigare tunc predicti cibi sumantur ante cibum superbibatur aqua frigida vt citius transeant ad venas et magis infrigident vel vinum limphatum quod magis approbo tales autem fructus maxime competunt in estiuo tempore tempore autumni Hiis enim temporibus corpora sunt magis sitabunda magis inflammata magis abundantia in humere colerico Et similiter conueniunt magis colericis et iuuenibus et sanguineis Est autem diligenter notandum quod melones citruli cucumeres sunt multum difficilis digestionis eorum humor est paratus ad putrefactionem generat febres cronicas Vnde verum est quod sitim sedant et feruorem sanguinis mitigant stomachum confortant cucumer melius valet quam melon citrulus supra Aduertendum est tamen quod predicti fructus non sint immaturi vetustate corrupti hoc est obseruandum in omnibus fructibus Sunt autem quidam fructus qui proueniunt ad perfectam maturitatem supra arborem ex qua perfecta maturitate nigrescunt efficiuntur arenarum cibus talium vsus non est conueniens aliquo modo Preparant enim humores ad corruptionem bubones carbunculos antraces multiplicant in corporibus eis vtentibus huiusmodi sunt mora celsi quando diutius quam oportet supra arborem dimittuntur huiusmodi sunt vna maneries cerasorum grossum que vocantur galesionis in lingua nostra Vnde cum percipimus fructus predictos vel alios ad tantam maturitatem peruenisse quod ex hiis arenee nutriantur nullo modo vtendum est eis Et vniuersaliter dico quod non est vtendum aliquo fructu in cuius interioribus inueniantur vermes ille annus est epidimialis vt plurimum in quo fructus inueniuntur vermibus pleni supra Secunda vtilitas propter quam interdum vtimur fructibus est ventris subductio laxatio Sunt enim quidem qui naturaliter accidentaliter sunt constipati plus quam oportet quibus conuenit vti quibusdam fructibus ventrem laxantibus huiusmodi fructus sunt ficus vua pruna mora celsi et cerasa matura persica mollia Hiis autem fructibus vtendum est ante cibum nec statim eis comestis est comedendus alius cibus sed aliquantulum est immorandum suprabibendum est brodium vel vinum limphatum vel aqua frigida vt quidam dicunt quod forte verum est in hominibus colericis habitantibus regionem calidam in iuuenibus tempore calido sed communiter melius est superbibere aliquod brodium carnium laudabilium vel vinum limphatum dulce De vuis supra Bene est autem diligenter notandum quod vua est triplex immatura fit agresta ex ea matura viridis recens ex qua fit vinum sicca que passula vocatur Prima quidem ventrem non subducit sed restringit magis appetitum reducit stomachi calorem refrigerat multum valet in fluxu ventris colerici Sed vua matura specialiter alba recens valde sine nucleis cortice ventrem laxat ceteris fructibus plurimi melioris nutrimenti existit sicut ficus Vnde verum est quod ventositatem generat inflationes ventris dolorem si remanserit per duos dies vel tres suspensa melius nutrit minus laxat nec tantum inflat habentes stomachum plenum cibo immundum malis humoribus nullo modo comedant vuas specialiter recentes sine arillis velociter enim in stomacho immundo corrumpuntur in stomacho pleno cibis quia nimis cito digeruntur *non poterunt exire de stomacho post earum digestionem quia alius cibus nondum digestus est sic in stomacho corrumpuntur et alium cibum corrumpunt similiter intelligitur de aliis fructibus laxatiuis et si aliquis velit sumere vuam viridem et recentem bonum est quod primitus infundatur in aqua feruenti per horam et deinde ponatur in aquam frigidam sed vua passa magis attinet caliditati et confortat stomachum et epar et opilationes remouet et dicitur quod epar impinguatur ex eis et maxime si mundentur ab arillis De ficubus supra Quo ad ficus diligenter est notandum quod humida et recens velocius nutrit et citius transit de stomacho ad epar et magis humectat epar Sed sicca minus est inflatiua et magis aperiens opilationes Vnde verum est quod propter suam dulcedinem si ex eis multum comedatur citius generant opilationem Vnde bene nota quod ficus sicce passule pulmonem pectus mundificant leniunt De moris celsi bathi De moris celsi pathi sciendum quod mora immatura non laxant ventrem sed magis constringunt ventrem habent virtutem repercussiuam stipticam Sed matura laxant ventrem declinant ad humiditatem et caliditatem et nullo modo debent comedi post cibum propter passibilitatem substantie sue Dubitantes humorum putrefactionem non vtantur moris celsi nec bathi est enim fructus valde febrilis Vnde non approbo eorum vsum in febribus quicquid alii dicant Et similiter non approbo vsum eorum in dispositis ad febrem De prunis supra Quo ad pruna sciendum quod pruna matura sunt in vsu et non immatura Pruna autem matura magis conuenientia sunt magna et figure oblonge habentia carnem paucam et duram ad aliqualem siccitatem declinantia et corticem exteriorem tenuem et debent esse in sapore non vere dulcedinis sed debet esse eorum dulcedo attinens alicui acredini et huiusmodi sunt pruna damascena talia enim pruna infrigidant et humectant et ideo multum conueniunt febricitantibus et ventrem laxant vt dictum est supra Sunt autem multe alie maneries prunorum quorum vsum non approbo Sunt etiam quedam prunella siluestria parua rotunda que crescunt in sepibus que non sunt ventris subductiua sed sunt restrictiua ventris et ex his fit acatia que ventris restrictionem causat debent autem pruna que sumuntur propter ventris laxationem primo poni in aqua frigida per horam tunc enim perfectius infrigidant humectant coleram quam inueniunt lubricando soluunt sic stomachus melius disponitur ad cibum recipiendum Et est diligenter notandum quod pruna humida recentia sunt magis alteratiua laxatiua quamuis sint peioris nutrimenti plurium superfluitatum Sed pruna sicca magis confortant melius nutrimentum dant corpori sicut dictum est de prunis sic suo modo intelligatur de cerasis verum est quod cerasorum humiditas est subtilis minus viscosa vnde minus nutriunt quam pruna De persicis supra De persicis autem sciendum quod humorem generant putrefactibilem Verum est quod appetitum confortant nec debent recipi post cibum quia tunc corrumpuntur alium cibum corrumperent Sed debent recipi ante cibum sicut pruna tunc enim bene digeruntur stomachum colericum calidum confortant quia infrigidant humectant Et scias quod eorum odor valet contra cardiacam passionem multum enim confortant habentes eam habent proprietatem mirabilem resistendi fetori prouenienti a stomacho supra Si quis autem habet stomachum frigidum vel debilem vel plenum malis humoribus si sumpserit persica in ieiunio bonum est superbibere aliquantulum vini veteris odoriferi vt facilius digerantur persicorum malitia corrigatur specialiter si sint dura Et sciendum quod persica matura ventrem soluunt immatura constringunt In omnibus autem predictis fructibus hoc est obseruandum quod non simul recipiantur diuerse maneries fructuum vnde qui comedit ficus non comedat vuas sic de aliis Sicut enim diuersitas ciborum est vitanda in regimine sanitatis sic multo magis diuersitas fructuum sic patet igitur secunda vtilitas propter quam corpora in regimine sanitatis vtuntur fructibus modus vtendi eis supra Tertia vtilitas propter quam homines in latitudine existentes sanitatis vtuntur fructibus quibusdam est ventris constipatio Sunt autem aliqui qui naturaliter vel accidentaliter habent ventrem magis fluentem quam oporteat Et isti debent vti quibusdam fructibus constipantibus ventrem huiusmodi sunt coctana pira mespila poma sorba Hii enim fructus cum sumuntur ante cibum ventrem constipant nec debent recipi predicti fructus in magna quantitate quia sunt difficilis digestionis et mali nutrimenti Vnde cibus post eos sumptus citius digeritur quam predicti fructus permanet in stomacho vltra debitum tempus sic corrumpitur digestio sicut patet in carnibus perfecte coctis si posterius in potu bulliant Tales igitur fructus recipientur in principio mense in pauca quantitate Sed si queramus ventris laxationem recipiantur in fine mense De coctanis supra Inter hos autem fructus coctana sunt laudabiliora Nam cum stipticitate ponticitate quam habent sunt odorifera ideo sunt stomachi confortatiua magis et similiter cordis Vnde multum competunt in reducendo appetitum ex dominio colere defedatum Bonum est quod inuoluantur stuppis decoquantur in prunis seu in calidis cineribus tunc frigantur per frustra ponantur in optimo vino odorifero isto modo melius nutriunt minus grauant stomachum citius digeruntur Et sic debent exhiberi habentibus stomachum debilem sed coctana cruda sunt maioris stipticitatis difficilioris digestionis ab habentibus stomachum debilem frigidum nullo modo debent sumi De piris supra De piris autem sciendum quod quanto pira sunt magis odorifera coctanis in sapore substantia colore propinqua tanto sunt stomacho conuenientiora pira minus dulcedine participantia cum predictis conditionibus minus sunt apta nutrimento magis sunt conuenientia ad ventrem constringendum ante cibum sumpta vel ad laxandum si sumantur post alios cibos econuerso pira dulciora substantie melioris sunt nutrimento magis apta specialiter decoquantur sicut superius dictum est de coctanis supra Et nota quod pira et coctana ieiuno stomacho comesta sunt causa fortis colerice et incurabilis si contingat quod comedantur in ieiuno in aliquo casu superbibatur vinum vetus odoriferum in pauca quantitate sicut de persicis dictum est De pomis supra De pomis autem sciendum quod poma dulcia possunt comedi ante cibum post et magis competunt ad nutriendum quam pontica acetosa vel stiptica de quibus ponticis similis est ratio sicut de coctanis piris quo ad operationes quo ad modum exhibendi Poma autem odorifera confortant cor cerebrum habent proprietatem confortandi principalia membra si sint temperata in caliditate hoc est verum de pomis acetosis ponticis Sed poma dulcia non multum competunt colericis conuertuntur enim in coleram Et nota quod poma habent malam proprietatem in generando ventositatem in secunda digestione tertia propter quam dictum est a sapientibus quod possunt generare ethicam ptisim Nam ventus generatus ex his habet malam proprietatem ad exsiccandum arterias pulmonis De mespilis supra De mespilis autem sorbis sciendum quod minus competunt nutrimento inter ceteros fructus superius nominatos quod satis ostendit austeritas sui saporis duricies sue substantie postquam sunt in arbore maturata igitur ex his minus est comedendum quam de superius nominatis magis recipi debent via medicine quam via cibi Virtus autem horum fructuum est stiptica valde ideo satis competunt in fluxu ventris Sorbe tamen sunt delectabiliores mespilis sed quia mespile in arbore non mollescunt mollicie sufficiente ad esum Ideo antequam comedantur remolliantur tunc magis sunt delectabiles gustui et minus stiptici Sic igitur patet tertia vtilitas comedendi fructus in latitudine sanitatis Quarta supra vtilitas comedendi fructus in latitudine sanitatis est compressio cibi de orificio stomachi ad fundum Sunt autem quidam fructus comprimentes sua ponticitate et stipticitate de quibus superius sufficienter dictum est Et alii sunt comprimentes grauitate et ponderositate et grossicie sue substantie et huiusmodi sunt auelane castanee Nam isti duo fructus non habent ponticitatem nec stipticitatem propter quam comprimunt cibum nec aromaticitatem ratione cuius confortant stomachum sed deprimunt cibum ratione grauitatis et grossiciei substantie que est in eis et tales fructus non multum competunt corporibus sanis debilitant enim stomachum quia difficilis digestionis sunt et mali chimi nec habent dulcedinem ratione cuius stomachus in eis delectetur nec stipticitatem et ideo auelane humide et virides maxime sunt euitande licet possunt cibum sumptum comprimere quia nec dulcedinem habent qua placeant ori stomachi nec aromaticitatem qua confortant et coroborant spiritus nec stipicitatem nec ponticitatem qua roborent et forticent stomachi orificium aggregando partes et ideo generaliter sunt nociue ori stomachi quia sua frigiditate et grauitate percutiunt nullum conferendo iuuamentum De castaneis supra Sciendum quod sunt digestionis difficilis et generant humorem grossum melancolicum et opilant venas sed inter fructus siluestres castanee vt distinguntur a glandibus notabile alimentum dant corpori et habent aliqualem stipticitatem et specialiter dum assantur et ideo competunt post cibum De auellanis supra Sed auellane sunt minus nociue si auellane aliquantulum torreantur acquirunt quandam stipticitatem dulcedinem ratione quarum stomachus in eis delectatur ab eis confortatur sicut castanee quando assantur acquirunt stipticitatem dulcedinem maiorem et sic a proprietate magis competunt post cibum De nucibus supra Et est diligenter notandum quod nuces sicce peiores sunt auellanis Nam magis vnctuose sunt ratione cuius in coleram conuertuntur et inducunt capitis dolorem oculos turbant et vertiginem generant specialiter sumpte post cibum et lingue paralysim inducunt vomitum prouocant habentes stomachum colericum maxime debent euitare nuces siccas quanto antiquiores tanto peiores Recentes autem minus male sunt quia non sunt tante vnctuositatis ideo non generant dolorem capitis nec vertiginem similia sicut sicce ratione humiditatis lubricantis laxant ventrem si aliquantulum torreantur commedantur post cibum comprimunt cibum sumptum si sicce sumantur ante cibum cum ficubus ruta valent contra venenum Sic igitur patet quod nuces recentes sunt magis convenientes corporibus sanis quam sicce contrarium est de auellanis De amigdalis supra Amigdale autem dulces medie sunt inter auellanas nuces nisi quod melioris sunt nutrimenti stomacho magis convenientes puto quod virides sunt meliores ad esum quam sicce antique Nam sicce habent quandam vnctuositatem ratione cuius possunt inducere nocumenta que inducunt nuces Amigdale tamen dulces sicce non sunt adeo male sicut nuces quia non tantam habent vnctuositatem supra Vnde diligenter notandum quod lac amigdalorum siccorum antiquorum non multum competit febricitantibus propter vnctuositatem eorum ratione cuius inducit dolorem capitis ad coleram possunt conuerti Sed lac amigdalorum viridium est eis conuenientius Et si velimus ex antiquis lac facere carens vnctuositate Primo torrefiant aliquantulum deinde infundantur in aqua frigida deinde pistentur distemperentur cum aqua laudabili deinde commoueatur lac fortissime spuma post agitationem remoueatur et lac sine vnctuositate remanebit Est diligenter notandum quod amigdale dato quod habent multas bonas proprietates tamen inimicantur stomacho similiter nuces auellane fistici ut dicunt quidam pinee fistici tamen minus offendunt stomachum in sua essentia Et similiter intelligatur de amigdalis nucibus sed pinee auellane sunt in contrarium Nam cum modicum exsiccatur minus nocent stomacho supra Amigdale sicce nullo modo competunt post cibum nec ante nisi ad prohibendum ascensum vaporis vini ad caput vnde ebrietatem prohibent Pinee plus inimicantur stomacho plus prosunt pectori Fistici autem minus stomacho nocent sed prosunt vt dicunt alii prohibent enim nauseam et stomachi subuersionem confortant os eius vel non habent iuuamentum vel nocumentum in stomacho vt quidam dicunt supra Quinta vtilitas vtendi fructibus in regimine sanitatis est tempus necessitatis in casu in quo alii cibi pro nutricione corporis non sufficerent Inter fructus humidos ficus vua sunt melioris nutrimenti maioris Reliqui autem fructus humidi puta pruna poma pira similia minus competunt nutrimento, similiter fructus succosi puta poma, pira, similes parum competunt via nutrimenti et specialiter in hyeme Amigdalis pineis auellanis fisticis nucibus vti possumus tempore neccessitatis in via cibi specialiter in hyeme Amigdale enim recentes supra corpus impinguant estuationem stomachi suo tempore possunt aliqualiter temperare cum exteriori cortice sumpte stomachi humiditates consumunt seu mundificant ebrietatem prohibent sumpte post cibum ascensum vaporis ad caput prohibent Amplius visum confortant pectus mundificant opilationes laterum aperiunt superfluitates vniuersitaliter a visceribus abstergunt substantiam cerebri augmentant et matrici multum conueniunt bene nutriunt et suauiter dormire faciunt et vias vrine aperiunt et gingiuas confortant constringunt cum cortice exteriori masticate supra quando sicce aliquantulum torrefiunt sunt conuenientiores stomacho quia earum vnctuositas remouetur recentes amigdale magis competunt post alios cibos quam sicce et econuerso de siccis Melius enim est quod ante alium cibum comedantur tantarum igitur vtilitatum fructus non est negligendus Nuces autem offendunt stomachum et caput et visum et linguam et solum habent vnam bonitatem quod a veneno piscium tuentur ante comeste Non ergo comedantur nisi tempore piscium et tunc comedantur ante pisces cum ficubus et ruta vel cum piscibus vel post pisces et omnibus modis prosunt sed credo quod plus prosunt ante sumpte in casu magis approbo siccas quam virides quamuis via nutrimenti quo ad alia virides sunt minus nociue Euitentur igitur fructus isti quantum possible est Auellane epar confortant sed nocent stomacho et capiti sunt secundum aliquos ita nociue sicut nuces secundum aliquos parum differunt a nucibus nisi quod non sunt boni chimi Non est autem auellana tante caliditatis sicut nux est maioris nutrimenti et minus vaporosa ventrem stringit et nuces magis laxant quam stringunt Fistici autem epar confortant et secundum aliquos stomachum vt superius dictum est et possunt comedi ante cibum et post quia non laxant ventrem nec stringunt quidam dicunt quod ventrem laxant supra Granum pini est difficilis digestionis et multi nutrimenti et plus ceteris fructibus oleaginosis et eius nutrimentum forte et bene mundificat renes et precipue membra spiritualia sed ceteris fructibus plus stomacho inimicantur De dactilis supra De dactilis autem sciendum quod sunt indigestibiles caput grauantes et generant humores grossos et viscosos venas opilant et pectus leniunt screare faciunt tussim mitigant dentes gingiuas putridas efficiunt vt quidam asserunt Dactili autem participantes quandam stipticitatem stomacho sunt boni ventrem stringunt Si autem predicti fructus condiantur cum melle vel zuccara stomacho minus nocebunt sed tamen corporibus temperatis eis vti non conuenit precipue cum magis condiantur ad voluptatem quam necessitatem Capitulum tredecimum De herbis seu oleribus De herbis seu oleribus que sunt in vsu primo ponende sunt regule generales Prima quod omnes herbe simpliciter male sunt via cibi nec nutrimentum dant corpori Omnes enim herbe per suam naturam declinant ad humores melancolicos vel malos hoc etiam faciunt a tota substantia excepta buglossa et lactuca hee enim due herbe ceteris herbis via cibi sunt meliores seu supra minus nociue herbe enim frigide puta atriplices spinargia blete generant sanguinem aquosum fleumaticum indigestum aptum putrefactioni et ebullienti omni ratione humiditatis et passibilitatis substantie paucitatis calidi talia enim cito suscipiunt calorem extraneum Herbe calide puta menta saluia petroselinum allea cepe synapis similia generant sanguinem acutum et inflammatiuum pungitiuum calidum siccum sic via cibi non multum competunt corporibus temperatis sed tamen via medicine ad preseruandum alterandum possunt sumi sicut illi qui sunt calide complexionis ad alterandum coleram sanguinem possunt vti herbis frigidis in estate et complexionis frigide possunt vti in hyeme calidis ad subtiliandum alterandum supra Secunda regula talis est quod herbe non debent comedi crude nisi interdum lactuca portulaca cum aceto ad compescendum sanguinis caliditatem estuationem stomachi epatis debent sumi in principio mense in pauca quantitate Tertia regula quod herbis calidis vtendum est tempore frigido frigidis calido temperatis puta boragine buglossa omni tempore In estate igitur cum his addatur lactuca et spinargia et blete In hyeme vere crissones aut petrosilinum aut pauca folia mente temeritates vrticarum In vere vero cum boragine buglossa possunt addi speragi lupini post quam fuerint preluti Quarta regula quod herbe non debent comedi cum semine earum perfecto producto similiter antequam ad perfectum deuenerunt augmentum Quinta regula quod non debent parari cum lacte animalium sed amigdalarum vel cum aqua decoctionis carnium laudabilium vel cum oleo oliuarum dulci supra Sexta regula quod ferculum de oleribus communiter debet sumi in principio mense quia talia fercula communiter laxant ventrem Contrarium tamen huius consueuit in substantia caulium Nam dato quod brodium caulium sit laxatiuum specialiter cum parum bulliunt substantia tamen ventrem constipat vnde postest conuenienter recipi in fine mense et brodium in principio Vnde multum est inartificiale recipere brodium caulium primum caules simul quia vnum constringit aliud laxat sic causatur in stomacho motus agitatiuus sed cum abiicitur prima aqua non erit periculum substantiam caulium cum brodio secundo vel tertio De aliis autem oleribus humidis ventrem laxantibus non expedit multum quod abiiciatur prima aqua nisi forsan intendamus magis ad nutritionem et velimus impedire laxationem Sumentes igitur caules via cibi non expedit quod prima aqua ebullitionis remaneat sic enim magis nutrient minus laxabunt supra Septima regula quod si herbe frigide humide sumantur via cibi debent taliter preparari quod earum humiditates temperentur Vnde bonum est quod primo coquantur in aqua deinde frixentur in oleo dulci vel si totaliter decoquantur in aqua permisceantur aliqua habentia virtutem contrariam Verbi gratia cucurbite sunt frigide humide Vnde bonum est quod primo decoquantur in aqua et inde frigantur in oleo vel cum eis permisceantur aliqua calida sicca puta cepula alba vel feniculus vel petrosilinum similiter intelligatur de calidis siccis per contrarium supra Octaua regula est quod illa olera sunt conuenientiora ad nutriendum que minus participant farmaca qualitate sunt ille herbe quarum sapor est minus austerus dulcedini magis propinquus Sciendum igitur quod herbe seu fructus ex quibus est consuetum fieri ferculum sunt hec lactuca bleta attriplex portulaca caules cucurbita melones borago bugglossa petrosilinum allium cepe porrum Notandum quod ex allio non fiunt fercula communiter dicunt etiam quidam magni quod ex melongenis que communiter vocantur albagnie non debent fieri fercula quia eorum vsus nullo modo prodest Et audiui quod si quis ex eis continue comederet per annum quod caderet in insaniam quidam tamen construunt ex eis cibaria delicata proiecta prima aqua decoctionis earum quando decoquuntur cum brodio carnium laudabilium pinguium sunt multum delectabiles postquam sit factus est cibus ille temperatus est vt quidam asserunt Nam earum austeritas remouetur per decoctionem primam et propter carnes quibus secundo condiuntur quamuis secundum se generant humorem melancolicum sicut caules multum tamen considerari debet modus preparandi illud quod cum eis miscetur ex quo cibi malicia bene potest corrigi Et etiam oportet multum considerare amicabilitatem gustus Nam quando cibus est multum delectabilis lesio proueniens non est multum manifesta Nam quod melius sapit melius nutrit Datur enim gustus propter alimentum De istis melongenis parum curamus in hoc climate septimo in parte occidentis quia non inueniuntur apud nos de aliis tamen aliqua breuia dicemus primo dicemus de frigidis De lactuca supra Et primo de lactuca que si pauci sit nutrimenti sicut alia olera tamen inter omnes herbas generat meliorem sanguinem cum sanguis generatus a lactuca declinat ad frigidum humidum Competit igitur in complexione calida tempore calido ante alium cibum potest homo sumere eam crudam coctam sed cruda plus alterat minus nutrit cocta econuerso non debet ablui nam ex ablutione efficitur ventosa et inflatiua intenditur eius frigiditas humiditas ex quo redditur indigestibilis Ipsa lactuca in sua natura cito digeritur sitim sedat ardorem calorem mitigat ebullitionem humoris temperat lac in mamillis multum multiplicat appetitum cibi excitat non soluit nec stringit ventrem nec vrinam prouocat in medio potationis vini comesta non permittit hominem inebriari somnum prouocat sed visum offuscat Ad prouocandum igitur somnum multum competit senibus sed quia humida frigida debet comedi cum aromatibus temperantibus eius frigiditatem sicut Galienus faciebat tempore sue senectutis libidinem coitus sedat Et est notandum quod interdum potest comedi post alios cibos quando aliquis presumpsit aliqua cibaria acuta valde calida tunc enim potest comedi lactuca ad remouendum eorum maliciam supra Lactuca est duplex hortulana siluestris Siluestris est multum frigidior hortulana in virtute opii vnde non competit via cibi sed solum via medicine De bleta supra Bleta declinat ad frigiditatem humiditatem alba est melior ad esum quam nigra nullo modo debet comedi cruda sed cocta parum nutrit minus quam lactuca malam humorem generat vel minus bonum quam lactuca stomachum debilitat intestina assiduatio vsus eius inducit ventris dolorem pungitiuum si comedatur cocta inducit rugitum inflationem nisi condiatur cum aliquibus specibus malicie ipsius obuiantibus immo sic sumpta curabit dolorem ventris eum laxando venas aperiendo Et est notandum quod bleta est humidior lactuca vnde lactuca est quasi media inter caulem bletam De attriplicibus supra Attriplices parum differunt a bletis in complexione operatione nisi quod attriplices sunt humidiores ratione huius ventrem subducunt parum nutriunt ardorem colere mitigant vomitum prouocant specialiter eorum semen parati sunt corruptioni sed ictericis prosunt ad salutem nullo modo comedantur crudi sola enim lactuca portulaca comedantur vtroque modo Debent autem attriplices condiri cum oleo sale aceto Nam simpliciter sumpti sunt mali stomacho De spinargia supra Spinargie similes sunt attriplicibus nisi quod meliores sunt stomacho ventrem enim humectant humorem aquosum valde frigidum humidum generant nisi carum malicia corrigatur sicut atriplicis Et nota quod spinargia est valde bona gutturi pulmoni De portulaca Portulaca alimentum parum dat corpori et supra illaudabile frigidum humidum aufert sitim constipat ventrem aufert dentium stuporem est bona spleni precipue semen eius sed visum offuscat appetitum defedat nimius vsus eius libidinem aufert vomitum prohibet De cucurbita supra Cucurbita generat humorem aquosum non austerum nec vniuersaliter participantem farmaca qualitate sicut ipsius sapor ostendit parum nutrit propter passibilitatem sue substantie parata est recipere corruptionem Vnde quando ipsius digestio corrumpitur generat humorem malum valde vnde non est recipienda in stomacho immundo Etiam non debet comedi si sit inconuenienter parata Nam his duobus modis cito in stomacho suscipit corruptionem ad malum humorem valde conuertitur Amplius ex sui natura generat humorem non participantem qualitatis excessum si bene digeratur quod ostenditur ex ipsius saporis insipiditate sic etiam ex sui passibilitate facile conuertitur ad naturam illorum qui cum ea permiscentur in preparatione vnde si permisceatur cum ea quod generat humorem salsuginosum ipsa talem humorem generat sic de aliis Vnde se habet respectu aliorum ciborum participantium qualitatis excessum ad modum medii si cum eis permisceatur quod medium facile conuertetur ad extrema Sed quia cucurbita est multum aquosa bonum est cum ea permisceri cepulam herbam feniculum vel calimentum vel organum et quod etiam primo elixetur deinde frigatur De caulibus supra Caules secundum aliquos frigidi sunt et sicci secundum aliquos calidi sunt et sicci Nos autem dicimus quod via cibi et eorum substantiam considerando sunt frigidi et sicci et generant humorem melancolicum sed via medicine et quo ad eorum circumferentiam calidi sunt et sic sunt mali stomacho parum nutriunt et malum humorem generant et peiorem quam lactuca et visum obtenebrant nisi oculi sint valde humidi tunc enim possunt conferre desiccando somnum inducunt menstrua et vrinam prouocant eorum substantia post primam et secundam decoctionem ventrem laxat De caulibus siluestribus Caules siluestres non sunt competentes ad esum summitates caulium et specialiter eorum oculi conuenientiores sunt stipite et foliis et supra debent decoqui et preparari cum carnibus laudabilibus et efficiuntur satis boni nutrimenti et delectabiles ad esum Caules multum confortant iuncturas et ab intra et ab extra Vnde antiquitus mulieres cibabant filios suos caulibus vt citius ambularent De boragine supra Borago domestica et siluestris ceteris oleribus est conuenientior humane complexioni ad esum Est enim calida et humida temperate et ceteris oleribus meliorem generat sanguinem Et quia borago participat quadam asperitate ex qua ad esum redditur minus delectabilis bonum est quod cum ea permisceatur ex quo predicta asperitas remoueatur sicut spirnagia blete tenerrime tunc enim confortat cor vniuersaliter omnia spiritualia est lenitiua pectoris pulmonis leticiam inducit Vnde versus Dicit borago gaudia semper ago Dicunt quidam quod si comedatur cruda generat sanguinem laudabilem sed magis quod decoquatur cum carnibus caponum apponatur aliquantulum de petrosilino ad reprimendum eius humiditatem de spinargiis bletis ad reprimendum eius asperitatem supra Alie herbe calide quibus homines consueuerunt vti sunt hee petrosilinum menta speragi trifolium feniculus apium nasturcium ortulanum aquaticum saluia hysopus Et ex his autem herbis per se non fiunt fercula Nam parum nutriunt et generant sanguinem acutum adurunt sanguinem iam generatum Vnde tales herbe singulariter nullo modo sunt sumende via cibi sed solum via medicine tamen hiis herbis vtuntur homines sani ad corrigendum maliciam aliorum olerum in salsis propter aliquas vtilitates speciales quibus homines forsan ab egritudine preseruantur De trifolio supra Et dicamus primo de trifolio Hec enim herba calida est sicca participat amaritudine stipticitate manifeste ideo via cibi non competit valde autem est bonum stomacho seu crudum siue bullitum sumatur sed parum sustinet decoctionis Potest autem conuenienter exhiberi cum oleo aceto sale stomachum confortat fastiditos curat appetitum excitat prouocat conuenienter decoctio trifolii si ex ea abluatur locus morsus scorpionis vel vipere curat dolorem si non sit locus morsus dolorem supra similem dolori omnino causato a morsu De speragis De speragis autem sciendum quod paucum alimentum dant corpori non bonum possunt tamen offerri cum oleo aceto sicut superius dictum est de trifolio sunt delectabiliores ad esum stomachum magis confortantes Bulliti in aqua molliunt ventrem prouocant vrinam et dicunt quidam quod nauseam inducunt De feniculo supra Feniculus tarde digeritur et male nutrit et parum Vnde non competit via cibi sed confert inflationi stomachi Et si bibatur cum aqua frigida nauseam facit Et si teratur cum aqua super morsum canis rabiosi confert plus igitur via medicine competit quam cibi Non igitur vtendum est eo in regimine sanitatis nisi ad correctionem malicie quorundam aliorum ciborum sicut interdum cum lactuca comedimus petrosilinum ad resistendum frigiditati humiditati lactuce sicut etiam cum cucurbitis decoquimus feniculum similiter cum rapis ad corrigendum earum maliciam De petrosilino supra Sciendum quod generat sanguinem valde acutum et incitat ad iram est aperitiuum non competit via cibi nisi ad correctionem malicie aliorum ciborum sicut de feniculo dictum est Herba autem petrosilini in cibis posita digestionem confortat ventositatem excludit est herba satis conueniens ad salsas Vsus autem huius conuenientior est in tempore frigido et etate senectutis et regione frigida quam in oppositis predictorum fit ex eo epulum cum sale contra morsum canis rabiosi De apio supra Apium satis conuenit cum petrosilino in complexione in proprietatibus sed sapor eius est minus delectabilis Vnde via cibi minus eo vtuntur homines communiter non est tamen tante siccitatis sicut petrosilinum vnde non tantum adurit proprietatem habet in apperiendo opilationes splenis et epatis sed nocet capiti et incitat morbum epilentium masticatum facit odorem oris bonum De nasturtio siue cressonibus supra Sciendum quod calefacit stomachum et epar et confert grossiciei splenis et sanguinem adurit et parum nutrit ipsius nutrimentum non est laudabile pulmonem mundificat renes ad coitum incitat appetitum ad cibum excitat tamen parum ex eo potest sumi in principio mense cum aceto croco et sale et oleo ad reuocationem appetitus et aliter est malum stomacho quia ipsum nimis mordicat bibitum et linitum retinet capillos cadentes De saluia supra Saluia multum est calida et sicca ideo non multum competit per se via cibi Ipsa enim saluia multum confortat neruos in sanitate homines multum vtuntur saluia Dupliciter Primo quidem componendo ex ea vinum saluiatum quo vino homines in latitudine sanitatis vtuntur specialiter in principio mense Et competit huiusmodi vinum paraliticis epilenticis moderate sumptum et precedente purgatione antecedentis materie Amplius vtuntur saluia in salsis nam excitat appetitum et specialiter cum stomachus fuerit repletus malis humoribus crudis indigestis ad eandem intentionem potest ex ea fieri herbulotum et comedi ieiuno stomacho De menta supra Menta multum calida est et sicca et parum competit via cibi in regimine sanitatis verum est quod stomachum confortat et ipsum calefacit singultum sedat digerit et prohibet vomitum fleumaticum sanguineum et ad coitum incitat et prohibet sputum sanguinis Confert ad morsum canis rabiosi et est propria ad illud Capitulum quattuordecimum De radicibus Radices quibus homines sani communiter vtuntur his temporibus sunt hee porri allea raphanus cepe radix pastinaca napi seu rapa corne De porris alleis cepis breuiter est sciendum quod via cibi non competunt temperatis corporibus nec calidis et specialiter cruda parum enim nutriunt male nutriunt generant sanguinem acutum pungitiuum grossos tamen subtiliant viscosos incidunt postquam decocta sunt perdunt pungitiuitatem adhuc remanet virtus incisiua et subtiliatiua Vnde magis cocta competunt quam cruda De porris supra Porri autem sunt calidi sicci et dant corpori alimentum laudabile oculis nocent et generant sanguinem nigrum melancolicum generant somnia terribilia et neruos ledunt ratione pungitiuitatis eorum nocent dentibus et gingiuis et nullus colericus nec melancolicus eis vtatur specialiter crudis De cepis supra Cepe calide sunt habent humiditatem superfluam terrestrem cum humiditate aquosa subtili indigesta Si comedantur crude generant in stomacho humores malos putrefactibiles corruptibiles et generant somnia mala et terribilia dolorem capitis Vnde nimius vsus earum disponit hominem ad memoriam deperdendam perturbat intellectum perducit ad dementiam Sed si comedantur cocte cum aqua laudabilium carnium laudabiliter iuuant digestiuam minuuntur earum nocumenta temperant cibaria frigida cum quibus decoquntur sed melius est eis non vti De alleis Allea calida sunt declinant ad aliqualem supra humiditatem sed minus quam cepe valent contra ventositatem et valent in tussi bene screare faciunt sed nocent visui dolorem capitis inducunt Vnde allea sunt tyriaca rusticorum Predicta acrumina solum competunt his qui fleumaticum aut grossum viscosum humorem habuerunt Colerici a predictis generibus acruminum abstineant supra De raphano autem et radice que sunt propinqua et in complexione et proprietate Sciendum est quod non multum competunt via cibi specialiter corporibus colericis generant enim sanguinem acutum pungitiuum est raphanus malus stomacho faciens eructuationem generat humorem grossum si digestiua sit debilis humorem crudum habet tamen virtutem subtiliatiuam incisiuam Quidam autem comedunt radicem raphanum post alios cibos ad confortandum digestionem de quo admiratur Gali Vnde verum est quod experientia docet dicunt sapientes quod si comedatur post alium cibum iuuat ad descensum ventrem laxat Sed si comedatur ante alium cibum impellit cibum ad superiora vomitum inducit Bonum est autem quod comedatur cum acceto sale post alios cibos et in pauca quantitate verum est quod oculis nocet et capiti et valet contra morsum scorpionis sumptus intus et extra applicatus et ad coitum incitandum De rapis et napis supra De rapis autem et napionibus sciendum quod inter radices magis conueniunt ad corporis nutritionem quod satis ostenditur ex amicabilitate sui saporis Hoc enim commune est omnibus eduliis quod amara pungitiua minus alimentum dant corpori quam dulcia Et quia napi et rape sunt ceteris radicibus dulciores et minus pungitiue magis competunt via cibi sed generant sanguinem grossum melancolicum et sunt difficilis digestionis et ventose et generant humorem crudum si digestiua debilis habent tamen proprietatem mirabile ad confortationem visus bonum est quod depurentur a prima aqua et nullo modo comedi debent cruda et napiones sunt rapis laudabiliores Et incitant ad coitum et ventrem molliunt vias mundificant vrinales De pastinacis supra De pastinacis autem sciendum quod si fuerint albe poterunt cocte cum carnibus sumi vel sine quoniam conferunt eadem iuuamenta ventri et renibus sicut rape sed expedit vt post sumantur sed minus nutriunt quam rape et napiones et indigestibilitas inest eis sicut aliis radicibus et generant humorem grossum et crudum si digestiua sit debilis humor qui generatur ab eis est mediocriter malus Corne autem meliores sunt pastinacis sed multum nocent capiti humido et pulmoni Capitululum decimumquintum De fungis supra Volo autem post tractatum de radicibus aliquantulum loqui de fungis quia maiorem habent similitudinem radicibus quam cum herbis vel fructibus Sciendum autem quod est vna maneries fungorum qua homines vtuntur specialiter Ytalici via cibi postquam elixiati sunt vel frixi vel conditi cum quibusdam speciebus sunt saporis delectabilis et vocantur apud Gallicos causa panioli nascuntur in pratis et in terra non corrupta vbi etiam animalia venenosa non conuersantur Nascentes autem iuxta cauernas animalium venenosorum in locis putridis iuxta plantas seu arbores mortiferas sunt mortiferi Sunt etiam quidam qui a tota specie sunt mortifera supra Fungi non mortiferi meliores sunt sicci quam virides bonum est quod cum piris prebuliantur in aqua et cum pulegio frigantur cum oleo oliuarum dulci et superaspergatur puluis quarumdam specierum puta zinziberis albi et cynamomi sic corrigitur corum malicia sunt etiam frigidi humidi talem humorem generant eorum substantia est multum putrefactibilis Et similiter humor generatus ab eis Male igitur nutriunt sunt difficilis digestionis digerantur si comedantur sed generant colicam ex eis interdum prouenit suffocatio anxietatis sincopis sudor frigidus cura eius est per oximel diureticum cum decoctione hyssopi pulegii sunt mala stomacho valde bonum est post eos bibere bonum vinum Vsum igitur fungorum omnino vitupero salua reuerentia Ytalicorum qui eis vtuntur ad voluptatem Capitululum XVI De trufflis Non solum autem homines vtuntur fungis sed etiam idiis seu trufflis Sic autem nominantur ab aliquibus Alii autem nominant tuberas sunt radices in terra sine truncho foliis figure rotunde coloris rubei saporis insipidi dulcedini aliquali appropinquantes puto quod alimentum dant frigidum humidum grossum generant enim humorem non multum malum comeduntur crude cocte Substantia eorum est multum terrea propter quod si comedantur post alium cibum iuuant ad eius descensum ab orificio stomachi supra Et dicunt quidam quod generant humorem melancolicum nichil est eis par Bonum est quod primitus elixentur in aqua cum vitello oui postquam primitus sunt excorticati deinde condiantur cum oleo dulci et addatur puluis quarundam specierum post trufflas debet bibi bonum vinum Vsus autem continuus est periculosus corpori humano ex eo quod inducit paralisim appoplexiam colicam stranguriam sunt dure digestionis grauantes stomachum multum appropinquant ad naturam fungorum sed minus mali sunt quam fungi Eligantur autem truffle que inueniuntur in terra arenosa libera non nimis aquosa dicunt quidam quod sicce sunt deteriores humidis maxime comedantur in vere generantur in profunditate terre per viam putrefactionis Vnde videtur terra interdum effumare in loco in quo generatur vt niues existentes in illo loco liquefiant penitus sic caliditatem quandam habent putredinalem Et ex hoc opinantur quidam quod sint calide complexionis quod humorem calidum generent quod incitent ad coitum Ista tamen non approbo quia dictis sapientum in ista materia non concordant Securius esset eis non vti salua reuerentia eis vtentium plus ad voluptatem quam propter necessitatem vtilitatem Capitulum decimumseptimum De carnibus supra Quia bone carnes bonum sanguinem generant inter alia cibaria posito quod bene digerantur determinandum est de alimento sumpto a carnibus in speciali Et primo de alimento sumpto a quadrupedibus domesticis siluestribus Et deinde de alimento sumpto a volatilibus tam domesticis quam siluestribus Primo dicemus de alimento sumpto ex animalium quadrupedum diuersitate deinde ex membrorum eorundem varietate supra Sciendum quod animalium quadrupedum quedam sunt boni laudabilis nutrimenti quedam illaudabilis Amplius quedam sunt facilis digestionis alia difficilioris tardioris Amplius quedam generant grossiorem viscosiorem humorem alia subtiliorem Item quedam carnes multi nutrimenti sunt alie pauci supra Carnes autem laudabilis nutrimenti de numero quadrupedum sunt carnes capriolorum iuuenum siluestrium domesticorum domestice sunt siluestribus meliores Siluestres vero sunt plus debito sicciores sed carnes caprarum antiquarum hircorum sunt simpliciter illaudabiles siue sunt domestice vel siluestres Amplius dico quod carnes porcorum non antiquorum non nimis iuuenum sed etate mediocrium puta vnius anni vel duorum tam domesticorum quam siluestrium sunt multum laudabiles corporibus sanis fortibus in quibus viget fortis calor Et puto quod siluestres sunt domesticis meliores eo quod domestice sunt plus debito viscosiores humidiores Predicte autem carnes si aliquantulum saliantur antequam comedantur obtemperatur earum viscositas Et quidam simpliciter opinantur has carnes meliores esse inter quadrupedia vel esse simpliciter conuenientiores corporibus nostris et nobis magis proportionabiles magis nutritiuas Amplius dico quod carnes vitulorum lactantium sunt valde laudabiles Non laudabiles autem carnes boum veterum vel thaurorum vel vaccarum domesticarum vel siluestrium Nam sunt difficilis digestionis mali chimi humorem generant melancolicum Vnde earum vsus inducit lepram quartanam spleneticam passionem similes egritudines melancolicas Amplius carnes arietum vnius anni specialiter castratorum sunt laudabiles a quibusdam sapientibus quamplurimum approbate Sed carnes arietum non castratum antiquorum ouium agnorum paruorum non sunt laudabiles nec in sanitatis regimine conuenientes Predicte carnes laudabiliores sunt temporibus quibus habent pascua meliora tunc enim sunt conuenientiores esui Vnde carnes caprarum sunt meliores in estate in qua pullulationes quibus pascuntur sunt perfecte similiter quia boues indigent herba profunda pro eorum pascuis sunt in estate grossiores pinguiores esui conuenientiores Oues autem secundum primum medium veris sunt conuenientes non enim indigent pascere herba magna profunda parua enim sufficienter nutriri possunt Ex dictis igitur elici potest quod carnes hyrcorum caprarum arietum bene porcorum antiquorum specialiter non castratorum porcellorum lactantium agnorum non sunt multum conuenientes in regimine sanitatis sed carnes vitulorum iuuenum arietum annualium porcorum annorum duorum vel vnius etiam castratorum specialiter sunt conuenientes esui in regimine sanitatis Quidam autem opinantur vitulinas meliores alii porcinas alii magis approbant carnes annualis arietis castrati sed in hoc est multum consideranda consuetudo appetitus hominis Amplius consueuerunt homines sani existentes vti carnibus leporinis cuniculorum ceruorum Et iste carnes sunt melancolice et talem humorem habent generare Vnde tales carnes dum perueniunt ad antiquitatem simpliciter sunt euitande meliores autem sunt cum sunt partui propinque vt siccitas eorum obtemperetur ab etate Et predicte carnes sunt simpliciter euitande nisi sint pingues Nam ex earum pinguedine obtemperatur siccitas Vnde quasi idem videtur de carnibus predictis sicut de caprinis siluestribus domesticis bouinis Nam carnes porcorum proportionabiles sunt carnibus bouum et carnes leporum et cuniculorum proportionabiles sunt carnibus caprarum supra Sunt alia multa quadrupedia que sunt esui inconuenientia et apud nos non sunt in vsu quamuis tempore necessitatis homines eis vti possunt vt vulpium et luporum asinorum et equorum et canum carnes His enim carnibus homines apud nos non vtuntur nisi tempore necessitatis Carnes autem vulpinas comedunt quidam venatores tempore autumni quia tunc pingues inueniuntur Impinguantur enim ab vuis Similiter carnibus canum iuuenum bene pinguium castratorum vtuntur quod tollerabile est tempore necessitatis Et similiter intelligitur de carnibus luporum Deteriores autem his carnes asinorum equorum camellorum et leonum carnes et quia omnino predicte carnes distant a complexione hominis non approbo earum vsum nisi in magna necessitate Carnes autem cuniculorum post carnes apri porci siluestris caprioli sunt conuenientiores in regimine sanitatis Et est diligenter notandum quod carnes declinantes ad siccitatem non debent assari elixari Et declinantes ad humiditatem debent assari vt earum humiditas temperetur Et ideo carnes cuniculorum leporum ceruorum vitulorum capriolorum debent elixari carnes porcorum castratorum arietum assari elixatio enim obtemperat siccitatem assatio humiditatem Et ex hoc patet quod in temporibus et complexionibus humidis magis competunt carnes declinantes ad siccitatem et assate In temporibus autem siccis complexione etate siccis magis conueniunt carnes declinantes ad humiditatem Inter carnes predictas laudabiles quedam sunt facilioris digestionis vt capriolorum cuniculorum iuuenum Et quedam difficilioris digestionis puta porcorum castratorum arietum aliqualiter antiquorum et thaurorum iuuenum Et quedam sunt mediocris digestionis vt carnes vitulorum vnius anni agni castrati et iuuenum leporum Amplius carnium predictarum laudabilium quedam humorem grossiorem viscosiorem generant vt carnes porcine vel grossiorem sine viscositate vt ceruine bouine iuuenes Et quedam generant subtiliorem sine viscositate vt carnes cuniculorum capriolorum Et quedam subtiliorem cum aliquali viscositate vt carnes agnorum iuuenum Carnium etiam predictarum laudabilium quedam plus nutriunt quedam minus alie mediocriter Exemplum primi porcus exemplum secundi cuniculus exemplum tertii castratus aries Amplius carnium predictarum laudabilium conuenit diuersitatem membrorum considerare Et primo quidem diuersitatem membrorum que attenditur secundum intra extra secundum ante retro et secundum dextrum sinistrum Quo ad primum sciendum quod communiter regulariter membra exteriora sunt magis laudabilia in sanitatis regimine quam interiora Membra enim interiora puta cerebrum cor pulmo stomachus epar splen testiculi renes intestina non sunt laudabilis nutrimenti vel simpliciter vel non sicut exteriora Sunt enim difficilis digestionis generatiua grossi humoris Vnde de cerebro est sciendum quod est stomacho malum nauseatiuum fleumaticum grossi humoris generatiuum Vnde si bene digeratur alimentum dat corpori notabile sed nullomodo comedi debet post alios cibos Bonum autem est quod cum origano vel calamento vel cum aliquibus obtemperantibus, eius humiditatem viscositatem frigiditatem in quibus sit virtus incisiua calefactiua apparet Et sicut est dictum de cerebro ita intelligendum est de omnibus medullis nucha Et conueniens est quod si comedantur quod primitus assentur super carbones vt earum viscositates humiditates obtemperentur Notandum quod comestio cerebellorum specialiter capriolorum conueniens est contra venena contra morsum venenosorum animalium De corde sciendum est quod difficilis est digestionis tarde pertransiens Si autem bene digeratur alimentum non paucum dat corpori nec mali chimi specialiter cor eduli Sciendum autem quod cor cerui virtutem habet tyriacalem De pulmone autem sciendum quod est facilioris digestionis ceteris interioribus quod declarat eius raritas mollicies sed alimentum dat fleumaticum paucum puto quod non multum malum et specialiter pulmo eduli Stomachus autem guttur intestina matrix sunt difficilis digestionis tarde non sunt generantes bonum sanguinem Splenis autem caro est pessima eius caro est cathochimica est mali sanguinis generatiua saporis indelectabilis Epar est dure digestionis sed multum nutrit generat sanguinem conuenientem supposito quod nutrimentum sit ex ficubus passulis multis Testiculi autem sunt indigestibiles cathochimi sed si bene digerantur bene nutriunt Meliores autem sunt porcorum testiculi Inquantum enim porcorum caro ea que aliorum est melior intantum etiam testiculi Et hic est diligenter notandum quod testiculi animalium prouectorum in quibus est iam fermentatum semen generatum non sunt boni nutrimenti Habent enim aliquid fetens insinuans naturam spermatis sicut renunculi habent aliquid fetens insinuans naturam vrine in eis generate conseruate Vnde propter hanc causam renunculi non generant sanguinem simpliciter bonum sed testiculi animalium iuuenum adhuc coire non potentium in quibus adhuc non est sperma fermentatum sunt satis laudabilis nutrimenti si bene digerantur Quo ad membra exteriora sciendum quod ceteris paribus anteriora sunt meliora posterioribus quia magis a superfluitatibus depurata forti calori propinquiora magis mobilia communiter minus pinguia Et similiter dextera pars est melior sinistra vniuersaliter partes carnee meliores sunt non carneis Partes enim priuate carnibus sunt sicut pedes rostrum aures inter has partes pedes sunt laudabiliores deinde aures omnes iste sunt difficilis digestionis et pauci nutrimenti Laudabiliores autem sunt pedes porcorum iuuenum Decoquantur autem et elixentur in aqua post comedantur cum aceto vel sinapio Et interdum decoquuntur cum oleribus interdum cum ordeo et efficiuntur digestibiliores ptisana efficitur laudabilior magis subductiua ventris Pedes autem porci extremitates eduli lactantis colericis conferunt et specialiter si in tempore calido maxime condiantur in salso De partibus autem carneis sciendum quod caro est duplex vna est glandulosa sicut mamillarum testiculorum inguium axillarum faucium et lingue similium Omnibus autem carnibus laxis glandulosis commune est delectabiles apparere secundum esum Quod autem ex ipsis alimentum bene quidem digestum est bonum humorem generat quod autem minus bene digestum est humorem fleumaticum aut crudum generat Ex partibus quidem humidis fleumaticus ex duris autem crudus Alimentum autem vberum quando habet lac insinuat aliquid dulcedinis propter hoc delectabile est ipsius leccatoribus Quod autem de testiculis est dicendum dictum est superius Nutrimentum autem lingue medium est inter nutrimentum carnis firme non spongiose nutrimentum carnis spongiose Non enim est adeo laudabilis nutrimenti sicut caro firma non spongiosa nec adeo mala sicut spongiosa Lingua vero vituli vel cerui est laudabilior sicut testiculi porcorum iuuenum sunt laudabiliores Et adhuc sunt meliores testiculi gallorum saginatorum pulmo eduli aliis pulmonibus laudabilior et epar eduli est aliis laudabilius Et stomachus gallorum cerebrum cuniculorum cor ceruorum est laudabilius aliis Carnium autem non spongiosarum nec glandulosarum est melior que cordi propinquior cuiusmodi est caro costarum que est iuxta ossa et que est in parte anteriori in parte dextra que est pinguis pinguedine moderata Carnes autem maxime distantes a corde et in parte sinistra et sine ossibus sunt minus bone sicut carnes natis sinistre Eligantur igitur carnes in quibus sunt ossa pingues propinque cordi anteriores dextre Est hic diligenter notandum quod cuniculus habet partes posteriores satis bonas eo quod illas partes semper eleuat super partes anteriores sic per accidens pars posterior est magis depurata a superfluitatibus vt quidam dicunt cum hoc ille partes sunt magis pingues in cuniculis sed in hoc est materia considerandi supra Nunc restat dicere de volatilibus Volatilia que communiter sunt in vsu sunt hec gallus gallina capones anseres anates domestice perdices fasiani pauones grues malardi similes aues siluestres degentes in aquis vt anates Et etiam turtures columbe iuuenes strunelli allaude pluuerii passeres relique aues minute que capiuntur in bladis ut turdi et meruli Volatilium autem que enumerata sunt quedam sunt laudabilis nutrimenti quedam illaudabilis Et quedam sunt facilis digestionis et quedam difficilis Et quedam sunt temperate complexionis quedam distemperate Laudabilis nutrimenti sunt galline earum pulli capones iuuenes antiqui bene pingues perdices iuuenes allaude et turtures pluuerii coturnices aues perue que capiuntur in bladis Alie autem volatilia ab istis sunt illaudabilis nutrimenti difficilis digestionis inequalis complexionis puta carnes anserum anatum pauonum malardorum Et vniuersaliter carnes auium habentium collum longum rostrum longum degentium in aquis omnes sunt illaudabilis nutrimenti difficilis digestionis generant humorem melancolicum Similiter strunelli meruli turdi sunt graues ad digerandum grosse nature Passerum autem carnes sunt calidissime a temperamento longissime multum excitantes coitum Vnde non multum conueniunt in regimine sanitatis Inter carnes volatilium laudabilium in regimine sanitatis quedam sunt temperatiores temperamento propinquiores Alie sunt minus temperamento propinque Temperatiores quedam sunt galline iuuenes gallinarum pulli iuuenes pingues capones que tamen ad aliqualem caliditatem humiditatem declinant Similiter perdices iuuenes coturnices Perdices tamen declinant ad aliqualem frigiditatem et siccitatem et sunt sicut galline deserte et habent proprietatem constringendi ventrem et elixe Coturnices autem sunt satis temperate Dicunt quidam quod ex comestione coturnicis fit spasmus tetanus sed aliquantulum declinant ad caliditatem et sunt subtiles substantie generantes bonos humores multum competunt sanis conualescentibus Reliqua autem volatilia superius enumerata plus distant a temperamento puta carnes columbarum iuuenum turturum iuuenum Nam harum antiquarum carnes sunt euitande propter earum nimiam caliditatem siccitatem et digestionis difficultatem Antiqua autem columba mirabilem habet proprietatem in epilenticis et paraliticis turtures in acuendo ingenium Horum tamen pulli sunt conuenientiores corporibus sanis sed declinant ad siccitatem caliditatem Vnde euitari debent in regionibus calidis complexione etate temporibus calidis Aues parue que capiuntur in bladis et allaude declinant ad siccitatem caliditatem sed non tantum vt turtures columbe Et est diligenter notandum quod genus volatilium omnium est pauci nutrimenti si comparentur generi peditantium et maxime porcorum quorum carnes nullum aliud nutrimentum excedit in bonitate Sed volatilium caro est digestibilior et maxime perdicum gallinarum gallorum iuuenum columbarum et allaudarum et auium paruarum que capiuntur in bladis De interioribus volatilium respectu membrorum exteriorum proportionabiliter dicendum est sicut in peditantibus dictum est De intestinis volatilium similiter est sciendum quod sunt simpliciter inesibilia quarum tamen auium ventres esibiles delectabiles sunt valde sicut ventres anserum impinguatorum gallorum gallinarum quorum alimentum infusum fuerit in lacte sicut autem eorum ventres sic epata non solum ad esum delectabilia sunt sed maxime nutritiua Testiculi gallorum iuuenum etiam sunt boni nutrimenti et multi facilis digestionis Cerebella volatilium laudabiliora sunt cerebellis quadrupedum quanto sicciora eis Ipsorum autem volatilium que sunt montana cerebra sunt aquaticorum cerebris meliora proportionabiliter aliis partibus Cristas et barbas gallorum non collaudauit aliquis nec vituperauit De partibus autem exterioribus volatilium proportionabiliter est dicendum sicut in peditantibus dictum est Partes enim anteriores sunt meliores posterioribus dextera quam sinistra pinguis mediocriter quam pinguedine denudata et propinqua cordi quam remota et ossuosa parum quam ossibus denudata Vnde sciendum quod ale volatilium specialiter iuuenum pinguium ydonee sunt ad digestionem nutritionem similiter gallinarum gallorum pinguium iuuenum similiter caponum Optime quidem sunt ille ale que sunt nutritorum bene et iuuenum pessime vero que macillentorum prouectorum Et est diligenter notandum quod volatilia que sunt dure carnis vt pauo anser et antiquus capo anas et grus indigent multa mora post eorum occisionem antequam decoquantur comedantur oppositum est de volatilibus mollis carnis facilis digestionis Non enim indigent multa mora post eorum occisionem antequam decoquantur Et quanto carnes volatilium sunt grossiores minus putrefactibiles tanto indigent maiori mora vt carnes eorum molescant fiant magis apte ad decoctionem digestionem eorum aromaticitas reducat de potentia ad actum ex longa mora Et pauones maxime indigent longa mora inter volatilia omnia deinde agrones grues deinde capones antiqui deinde galline galli iuuenes Cetera autem volatilia pauca vel nulla mora indigent Bonum igitur est quod pauo conserueter per tres dies vel per duos et capo iuuenis vel galline iuuenes per duodecim horas ad minus et capo antiquus per viginti dies et grues et agrones per duos dies vel diem cum dimidio Amplius diligenter est notandum quod modus decoctionis multum est considerandus in carnibus peditantium volatilium Nam que decoquuntur in aqua dulci dant corpori humidius alimentum facilius digeruntur Assata autem et frixa sicciora sunt tale dant corporibus nutrimentum similiter domestica ceteris paribus dant aliis humidius nutrimentum facilioris digestionis plurium superfluitatum quam siluestria Et habitantia in montanis in locis siccis dant corpori siccius alimentum et minorum superfluitatum magis mundum et minus resolubile et difficilius conuertibile quam habitantia in locis aquosis humidis Et debet hec comparatio fieri in eadem specie ceteris paribus ex parte etatis habitudinis similium Et quia limatie videntur habere conuenientiam cum carnibus peditantium quidam ex eis quotidie comedunt breuiter hic de eis est transeundum inquantum habent alimenti virtutem Sciendum igitur quod carnem habent duram et propter hoc indigestibilem si tamen digeratur maximi nutrimenti existit Et quia aqua decoctionis earum est ventris subductiua propter hoc aliqui condientes hoc brodium cum oleo sale vino vtuntur brodio ad secessum eorum que secundum ventrem Si autem velis solo nutrimento eis vti carnem huius animalis decoctam in aqua transpone in aliam aquam deinde iterum illud decoques sic secundo et tertio decoques quod tenera fiat caro preparata enim sic restringet ventrem alimentum sufficiens corporibus exibet in tantum etiam quod multum competit volentibus impinguari Multas bonas alias habet proprietates quas memini me scripsisse in consilio per me ordinato ad emoptoycam passionem in quo etiam loco sufficientius electionem require limatiarum modum preparationis iuuamenti eorum Capitulum decimum octauum De piscibus supra Consequentur determinandum est de piscibus Sciendum igitur quod pisces respectu carnium ceteris paribus minoris sunt nutrimenti et facilioris digestionis nutrimentum eorum est magis superfluum fleumaticum frigidum humidum minus mansiuum Et quidam dicunt quod sunt ad digerendum duri longam faciunt moram in stomacho et sitim generant si sint ad digerendum duri longam moram faciunt in stomacho hoc est ratione frigiditatis viscositatis quia in eorum digestione laborat stomachus interdum corrumpuntur in stomacho qualitatem quandam suscipiunt putredinalem sitim generant Et vt sit ad vnum dicere carnium laudabilium nutrimentum melius nutrimento piscium Et est sciendum quod pisces marini sunt meliores piscibus aque dulcis ceteris paribus Eorum enim nutrimentum minus est superfluicum fleumaticum nature carnium magis propinquum supra sed quia ceteris paribus pisces marini sunt durioris carnis piscibus aque dulcis ideo sunt difficilioris digestionis et resolutionis et pluris nutrimenti et purioris Vnde iudicio meo meliores sunt in regimine sanitatis quam pisces aque dulcis Et est diligenter notandum quod in piscibus tam supra marinis quam aque dulcis eligendi sunt quorum caro non est viscosa sed frangibilis non multum grossa sed subtilis non grauis odoris sed suauis nec cite putrefactionis sed sufficientis durationis non mali coloris sed albi quorum habitatio non est in lacubus stagnis nec in locis sordidis nec in aquis habentibus multas herbas qui etiam non sint macri nec valde iuuenes nec valde magni Et qui sunt velocis motus pauce viscositatis Et si sint pisces marini qui capti fuerint in fluminibus multum distantibus a mari tales vtique pisces primis conditionibus suppositis pre ceteris erunt eligendi supra Amplius suppositis predictis conditionibus quanto squamosiores tanto meliores Et similiter intelligatur de spinis Hec enim significant puritatem substantie piscis Inter pisces marinos capti nutriti in mari profundiori et magis agitato ad quod est cursus plurium fluuiorum puriores sunt meliores Et ex hoc concluditur quod pisces capti nutriti in mari mortuo non sunt ita laudabiles sicut qui capti sunt in alio mari Et similiter capti in mari meridionali non sunt adeo sani sicut in septentrionali quod magis est agitatum Est enim magis tempestuosum velocioris fluxus refluxus Et similiter intelligitur de piscibus aque dulcis Nam ceteris paribus quanto aqua est profundior mobilior tanto piscis in ea nutritus est melior Ex his igitur elici potest sufficienter qui pisces sunt vituperabiles qui laudabiles de piscibus qui sunt in vsu In his partibus Gallicanis Et primo dicemus de piscibus marinis deinde de piscibus aque dulcis supra Dicamus igitur quod bestiales sicut porcus marinus canis marinus delphin morua non multum competunt in sanitatis regimine Sunt enim difficilis digestionis et grossi humoris multe superfluitatis Nec in carnibus predictorum piscium apparent conditiones superius enumerate puta albedo subtilitas frangibilitas quantitatis mediocritas motus velocitas odoris suauitas Et si hos pisces consimiles comedi contingat non statim sunt comedendi aut coquendi postquam capti sunt sed obseruandi sunt per aliquos dies quousque eorum carnes molescant tremescant sine substantie corruptione Amplius predicti pisces meliores sunt semisalsi quam recentes Pisces autem perfecte salsi non competunt in sanitatis regimine sicut nec carnes Nam male nutriunt supra et parum tarde Et de aliis piscibus marinis sciendum quod consideratis conditionibus supradictis laudabilibus michi apparet quod rogetus gornatus inter pisces marinos sunt laudabiliores nam eorum caro est alba satis subtilis frangibilis boni saporis odoris delectabilis et eorum substantia apparet purissima Et post hoc plagitia sola sed horum caro est magis viscosa minus frangibilis minus alba magis grossa et minus subtilis nec horum sapor aut odor est ita delectabilis Et forte piscis merlengus est laudabilior post rogetum Non enim est tante grossiciei viscositatis sicut plagitia sola eius substantia est satis frangibilis sed consideratis sapore et odore cum colore substantie puritate mobilitate deficit in bonitate a rogeto gornato similiter intelligatur de allece Et morua iuuenis satis appropinquat predictis in bonitate consideratis predictis conditionibus est tamen grossior viscosior predictis piscibus Salmones autem turboti maquerelli congri multum deficiunt a bonitate rogetorum Sunt enim multum grossiores viscosiores et magis sunt superfluitate pleni Vnde non competunt nisi exercitantibus fortibus iuuenibus robustis cum quibusdam salsis eorum grossiciei viscositati et frigiditati repugnantibus Rogia est propinquior predictis immediate in bonitate malitia Sepia autem ceteris enumeratis est deterior sicut facile est videre consideratis conditionibus superius enumeratis Omnes autem pisces superius enumerati meliores sunt frixi vel assati quam elixiati Et elixiati in vino cum quibuscunque seminibus vel herbis earum viscositati frigiditati repugnantibus quam in simplici aqua cocti Cutis autem piscium specialiter frixorum in multo oleo simpliciter est euitanda Et vniuersaliter eorum interiora euitanda sunt quamuis quorundam piscium epata similiter capita sunt gustui multum delectabilia sicut patet de epate morue et capite eius de oculis quorundam aliorum sicut melius me nouerunt leccatores Preter autem hos pisces marinos quidam alii de genere ostracodermacum qui sunt in vsu Nos autem solum facimus mentionem de ostreis molis quibus solis Gallici vti consuerunt Aqua decoctionis earum quandam habet viscositatem ratione cuius ventrem laxat sed predictorum caro perfecte cocta et in pluribus aquis per decoctionem depurata inter alios pisces sufficienter nutrit sicut de limaciis dictum est ventrem stringit inter alios pisces plus stomachum confortat minori frigiditate participat Humor tamen a talibus generatus sicut et ceterorum piscium est crudus vel fleumaticus crudus quidem ostracodermacum habentium carnem duram fleumaticus ostracodermacum habentium carnem minus duram cuiusmodi sunt et ostree mole que sunt in vsu Humor igitur ab eis generatus fleumaticus est sed minus quam ceterorum piscium supra De piscibus aque dulcis que apud nos sunt in vsu dicamus quod consideratis conditionibus superius enumeratis puta coloris albedine frangibilitate subtilitate substantie sapore et odoris suauitate mediocri quantitate et competenti squamositate veloci motu aquae in qua reperiri consueuerunt bonitate meliores sunt pisces qui capiuntur in aqua petrosa currente versus septentrionem profunda multe agitationis ad quam non confluunt sordicies ciuitatum in qua etiam non sunt herbe male Et michi apparet quod perca lucius mediocris obtinent primum gradum supposito quod sint pingues Et deinde vendosie et deinde locia et quamuis carpa sit squamosior predictis tamen non habet carnem adeo albam nec frangibilem nec subtilem sicut lucius perca sepius reperitur in stagnis supra Anguilla autem dato quod sit laudabilis gustui tamen consideratis conditionibus predictis piscibus multum Sed lamprede parue sunt laudabiliores anguillis et minus periculose Non enim sunt tante viscositatis nec grossiciei sicut patet ad sensum Et sicut dicimus de anguilla inter pisces aque dulcis supra sic intelligimus de lampreda Vnde salua reuerentia vtentium iste piscis est valde periculosus quamuis sit ori saporosus Horum enim piscium in aqua similis generatio generationi serpentum in terra Vnde multum dubitandum est quod non sint venenosi Vnde eorum capita caude in quibus venenum consueuit esse similiter interior spina nullo modo sunt edenda Bonum est autem propter eorum viscositatem quod submergantur in vino optimo viue dimittantur ibidem quousque mortue sint deinde preparentur cum galentina optimarum specierum secundum quod coci magnorum dominorum consueuerunt facere Laudo tamen quod prebulliantur primo duabus ebullitionibus in vino aqua illa abiecta decoquantur ad perfectionem fiat galentina vel pastillatura vel assatura et cum salsamento appropriato comedantur Comodosius est tamen maneriem huiusmodi piscium dimittere Iam enim multi ex eorum vsu sunt periclitati Vnde consideratis conditionibus supradictis inter omnes pisces pessimi sunt et minime comedendi supra De cancris autem fluuialibus et marinis quasi eadem ratio est sicut de ostreis et molio nisi quod difficilioris digestionis sunt et pluris nutrimenti sunt et non facile in stomacho corrumpuntur sicut multi aliorum piscium et habent quandam viscositatem ratione cuius laxant ventrem nisi decoquantur in pluribus aquis et sic aqua decoctionis eorum fit maxime laxatiua Et eorum substantia ventrem constringit et sufficienter nutrit Et est eius satis laudabile nutrimentum inter pisces Est etiam diligenter notandum quod pisces corpus humectant lac et sperma multiplicant et multum competunt colericis et loquor de recentibus piscibus Non sunt comedendi pisces post forte exercitium vel post fortem laborem quia tunc de facili corrumpuntur Amplius habentes stomachum debilem vel malis humoribus plenum non gaudeant in esu piscium Amplius sciendum quod pisces grossi et viscosi semisalsi meliores sunt recentes Et saliti multi temporis non sunt boni Amplius pisces et carnes non sunt simul edenda nec pisces et lacticinia Nec pisces comedendi sunt post alios cibos Amplius pisces laudabiles parum saliti et in pauca quantitate sumpti reuocant appetitum et ipsum corroborrant specialiter si quis habuerit appetitum ad eos